atror
atror, -oris, m. – das Schwarzsein, Dunkelheit: BARBARO-H min. castig I (1492) 5,181,2. Melanum: Vetus lectio Sepiussa, Melano ... quod et vero propius est, ut alteram a sepiis, alteram ab atrore dictam intelligamus. == coroll p.348 (a. 1493) Atreplexum veteres, non atriplicem vocasse perhibent, ab Graeco nomine potius quam ab atrore ut arbitror. ZWINGLI op 1 p.259 (1522) satisfactionem nullam recepturi: eam enim si audire unquam statuissent, non se sepiarum ritu in atrorem suum abdidissent, quem tamen ... depuravimus, perspicuumque reddidimus, ut eorum mentes omnibus pateant. == op 1 p.301 (1522) nemo te in tuo atrore sepiarum ritu latentem diutius ferre poterit. == op 3 p.654 (1525) Ut enim ista sepia se in atrorem suum abdit, ne comprehendi possit. == op II p.347 (1527) Quae verò isthic de fanaticis perhibes, videlicet quod ubi errorem, imò atrorem aliquem invenerint, iam ad scripturam properare ac inquirere, num inveniant quo errorem firment, BVLLINGER orig err fol.54v (1528) Quòd inter Latriam et Duliam discriminant, faciunt quod solent sepiae. Atrorem enim offundunt piscatoribus ne videantur in aqua et capiantur. == in Apoc p.93 (1557) Ex atrore nubium obiectarum lux solis nigrescit ac impeditur: ex hominum autem traditionibus et scripturae corruptelis, obscuritas oritur, atque nigredo in religionis negotio. STANIHVRST harm (1570) Prima significatione Differentiae: secunda, Accidentia in abstracto considerata, vt Candor et Atror: tertia et vltima ratione Genera et Species Categoriae Substantiae in quid enuntiantur. ACOSTA nou orb p.5 (1589) Sunt enim insignes prorsus maculae in coelo quas, in Europa cum essem, nusquam ita notasse me memini, eae lunae laborantis atrorem prorsus referunt, quas perpetuo tenore cum ipsismet astris, quibus sunt intermixtae volui manifestissima experientia deprehendimus. CONTZEN pol p.217 (1629) Qui lavat Aethiopem, qui silicem nigrum abluit, aliud non agit, quam ut atror sit conspectior. JONSTON insect p.151 (1653) Caput erucae atrore splendet, ut semen amaranthi aemulari quodammodo videatur: cetera albicat. AVANCINI lyr p.313 (1670) decimoque dignum | Nepote nomen nube volantium | Calumniarum fuscat, et obvio | Atrore foedat == dram I p.7 (1675) non sumus populo sati, | Quem vel colore noctis afflavit stygis Atror, vel umbris animus innatus pari | Nigrore fontem tinxit, et tinxit genas.
Lexicographica: TLL 0 (1x, falsa var. l. GELL.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, atror, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 21.11.23

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.