hypomnematicus
hypomnematicus, -a, -um – kommentierend: SIXTVS SENENSIS bibl p.302 (1566) Elaboravit itaque ... Hieronymus praeter exoterica scripta, ... in sanctas Scripturas exegematica volumina, ut nulla pars sit seu veteris, seu novi testamenti, in quam ille non ediderit aut translationes aut annotationes, aut commentarios, aut epistolas; nam his quatuor ordinibus distinguuntur omnia eius opera, quae ad sacrorum Voluminum intelligentiam pertinent. ... In quarto et ultimo Hypomnematico, hoc est, Commentariorum ordine, divinas Scripturas iuxta varias Graecorum editiones, sed praesertim LXX. ac suam, à se ex Hebraico fonte conversam, exposuit ad literam, ... , adiectis quoque brevibus allegoricis, ac tropologicis explanationibus, quae veluti appendices et ornamenta essent intelligentiae literalis. POSSEVINO bibl II p.40 (1593) Porrò Aristotelis librorum alii fuere particulares, ut Epistolae, alii universales, ut Physica: alii medii, ut Politici, et Historia animalium. Rursus horum omnium alii Hypomnematici, alii Syntagmatici; quorum alii unius speciei, quodcumque de uno theoremate scripsit; alii varii, quotcumque de pluribus. Syntagmaticorum verò alii ex propria persona, et Acroamatici, Dialogici, Exoterici. Horum rursus alii Theoretici, et Contemplativi, ut Physici, Mathematici, Theologici; Alii practici, ut Ethici, Oeconomici, Politici; Alii denique Organici, velut ii, qui ante methodum, deque ipsa methodo essent, et de iis, quae ad methodum conferrent. MORHOF polyh p.401 (1688) Ex hāc diversā docendi ratione diversi libri apud veteres orti sunt, qvorum aliqvi exoterici, mathematici, hypomnematici et usuales; aliqvi esoterici, acroamatici.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, hypomnematicus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.07.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.