gnathonismus, gnatonismus
gnat(h)onismus, -i, n. – parasitisches Verhalten, Schmeichelei: ERASMVS ep 146 (1501) Emoriar autem si quid vnquam in vita sic repugnante animo scripsi vt has nugas, imo Gnathonismos, quos ad Dominam, ad Praepositum, ad Abbatem scripsi. HESSVS ep III sig.F1r (1521) Nihil mihi gratius erudito laconismo adde etiam ingenioso. Nil moror ego uerbosum gnathonismum. HVTTEN op II p.485 (1532) Et profecto non aspernandae artes erant hae, dum vetus illa forma duraret et valeret Gnatonismi, cum nondum Lutherus etiam parasitorum professioni et quaestui nocuerat. IASPARVS-Iac geneal praef p.113 Neque velim haec à me dicta putes amice candide Gnatonismi alicuius causa. BVLLINGER in Ioh p.195 Id quod perfrequenter usuvenit in aulis et principum et antistitum, in quibus exultat et regnat gnatonismus, mendacium et iniuria. CANISIVS comm corrupt II p.491 Fallit, quòd longaevum Ecclesiae morem in honorificis laudibus Mariae deferendis adeò non recipit, ut eum etiam, tanquàm impium et perditissimum Monachorum Gnatonismum, relegare non vereatur.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, gnathonismus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 02.10.14 07.10.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.