adornator
adornator, -oris, m. – der anordnet, in Ordnung bringt, durchführt: BVDAEVS op I p.101B Accedit huic culpae uel arrepit potius ueterator ille Stygius, errorum nostrorum architectus et adornator, rerum quamlibet compositarum interturbator, quamuis fixarum legum labefactator, qui ... e sublimi deturbatus est in tartarumque deiectus. == op I p.355A qui tantorum tumultuum bellique cisalpini ac transalpini architectus esse creditur et adornator. CANTIVNCVLA-C ep ed. R. 22 p.59 (1531) nisi vehementer veritus essem, ne Custinei nostri scripturam, qualem in schaeda vides, legere non possent tiporum adornatores. CAPITO hex p.139 Sic idem reliquorum dierum operibus, à patre per verbum eius existentibus, perfector, servator, adornator, et ad universi usum dispensator perpetuo succedit spiritus sanctus. BORELIUS-G inv telesc p.37 Quibus ego seu primis Middelburgensibus, seu adornatoribus, per hanc meam Epistolam nihil quicquam detractum iri volo.
Lexicographica: TLL 0; DVCANGE

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, adornator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.05.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.