concomitanter
concomitanter, adv. – begleitend: LVTHER ep 509 (1522) Fides enim sic adorat, quod illum solum sibi proponit, cuius ibi corpus et sanguinem esse non dubitat. Id si illi contentiosi nolint Concomitantiam dicere, dicant aliter, et desinant contendere, cum in re ipsa conveniant. Nemo enim negat, nec fratres ipsi puto, corpus et sanguinem Christi ibi esse, qui adorandus est. Hoc sufficit concomitantiam dici. Qui vero scrutari volent, quomodo deitas ibi comprehendatur concomitanter, hos argue ut stulte curiosos et carnalibus phantasmatibus in mysteria Dei ruentes, quo eos serves in simplicitate fidei et in pura sacramenti cognitione. SARBIEVIVS perf poe 6,9 Directe enim per herois imitationem solae personae principum instruuntur per se, per accidens vero et concomitanter per imitationem impedientium et iuvantium personarum ... docentur omnes homines bene vivere.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, concomitanter, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.06.04

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.