posterioristicus
posterioristicus, -a, -um – vom Allgemeinen auf das Besondere schließend: FICINO summa Miniat p.276 Silogismus quatruplex est: dialeticus, topicus idest probabilis, elencus idest falsus, posterioristicus idest demonstratio. ALBERTI-Leandro vir ill fol.7v quae ab Aristotele de rerum initiis, de anima, de silogismo: quem posterioristicum nuncupant: tradita sunt. LVTHER op 7 p.720 in his consequentia a particulari optime valet, cum posterioristicis constet propositionibus. MORVS op fol.72v am quaeso te, doctor insignis ac posteriorista peritissime, quum demonstras ecclesiae certitudinem per certitudinem evangelii et viceversa, demonstras evangelii certitudinem, ex certitudine ecclesiae, liceat ex te scire quo canone posterioristico posterior propositio in hac demonstratione tua posterioristica ex priore sequatur. ZABARELLA-I nat p.72 (1589) probare tamen eam sententiam nunquam potui, quia puto absonam esse rationi et doctrinae Aristotelis Posterioristicae. BRVNO summa p.70 logicum ... est duplex, prioristicum et posterioristicum: primum est, quando nihil est accipere subiecti, quod non sit in praedicato sive per se, sive per accidens; universale posterioristicum est, quod per se tantum inest.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, posterioristicus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 05.12.09 14.06.16 22.09.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.