hussaro
hussaro, -nis, m. – ungar. Reitertruppe: ARCHIV Török 67 (1531) Multae indies ad nos querimoniae deferuntur pauperes regnicolas et subditos nostros passim et ubique magnis per hussarones tuos iniuriis et violentiis affici. VERANTIVS-A Moldav 3,172 Nam tempore Mattiae regis cataphrattorum usus maxime cum maxima laude ac victoriis eximiis florebat, ... post vero cladem Mohachiensem etiam exauthorati sunt ... ; successere que, quos vernaculo sermone hussarones appellant, puto, facilitate militandi equorum que Turcalium agilitate illecti. LEVNCLAVIVS pandect 72 licet alio libri octaui loco legantur haec verba in vita Muchemetis II tunc Belgradum oppugnantis: Azapides - quos Hussarones nostri vocant - diripuerunt forum". ... Ergo quae interiecta verba sunt "Quos Hussarones nostri vocant", glossema sunt interpretis imperiti Azapidas pro Hussaronibus accipientis, quum Azapidae pedites sint, Hussarones equites.

LEMMALISTE GRUPPE: moham. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, hussaro, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 16.11.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.