circumcipio
circumcipio, -ere, -cepi, -ceptum – einkreisen: DIETENBERGER vot mon II fol.271r Heu quam sumus truculentissimo lupo circumcepti, non alio certe, quam teipso, qui una cum ovibus pastores quoque mactare venisti. CALVIN resp p.124 Quod si eo usque Deum semel tentares, habet Satan horribiles laqueos, ad illos circumcipiendos, qui se ita perditum eunt. == resp p.138 Illud enim est belli latentis genus, et quod cuniculis sub terra geritur, ut nisi serio nobis attendimus, incogitantes circumcipiamur. GIBBONS conc fol.23r Quis tranquillo animo esse possit, cùm de bonis vitae necessariis nequeat vel ad horam securitatem sibi promittere, circumceptus tot minitantibus legibus, quarum pericula vitare non potest, nisi impius esse velit?

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, circumcipio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 25.10.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.