subrubicundus
subrubicundus, -a, -um – rötlich: GVARINI-B ep p.82 (1452) Erat praeterea subrubicundus in facie et ut ipse asserebas rubeam patrio de more barbam ac visu speciosam gestabat in mento. PEROTTI ccopiae 1,319 Et ignis sacer, morbi genus cuius duae speties sunt: alter est subrubicundus aut mixtus cum rubore atque pallore. BARBARI-H min. coroll 161 Excipiunt amygdalarum quoddam genus, quae subrubicundum florem sustineat. GAVRICVS sculpt p.141 Si vero oculi grandiores fuerint ac subrubicundi, impotentis erunt et libidinis et gulae testimonium. AGRIPPA occ 1,49 p. 180 si aequalis mixtio est, ruffum colorem facit; sed si cum sanguine est cholera adusta canabinum reddit; rubeum cum sanguine dominante aut subrubicundum praevalente cholera.
lex.: PEXENFELDER appar p.129 Unde illae distinctiones; subviridis, subrutilus, subalbidus, subruber, subr<ub>icundus, subrufus, subaquilus, subniger, subpallidus.
Lexicographica: GEORGES, FORCELLINI (SEN., CELS., PLIN.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, subrubicundus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.05.09 15.02.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.