N L W E X C E R P T A | |
scap(h)isterium (scepas-), -i, n.
MELANCHTHON op suppl IV p.22 (1516?) De Scaphisterio uel scapisterio dubitabas nuper, et ego dubito, nisi ad rem facit, quod apud Pollucem Julium legitur et apud Su[i]dam, quibus probari mihi neutrum posse videtur. En tibi vel Scepasterium uolo legas, quod ἐν τοῖς ὅπλων ὀνόμασιν Pollux recenset tentoriolum a σκεπάζω verbo, Et σκέπας inter alia significata uolubilem Macedonibus Peltam sonat, uel σκαφεῖον σκαπάνην ue, quorum vtrumque cymbam Vocamus, Σκεπαστήριον uero rudens ille paruulus, quo, quae in cymbas ingesta sunt, vertuntur exercenturque. Lexicographica: GEORGES (1x, COLVM.)
|