uerbotim
uerbotim, adv. – wörtlich: CONO Rhenanus ep 25 (1512) Hinc multa ex Basilii Magni hexamero Graeco emendavi et ... Io. Damasceno, qui verbotim etiam multa capita divini Gregorii Nysseni ... suis sententiis inseruit. ZWINGLI op I fol.238v (1525) Conveniebat enim, ut nunquam non omnibus piis et industriis verbi divini auditoribus praeceptum divinum sincerum, immaculatum et integrum verbotim recitaretur. LAMBERT proph fol.126v Nimirum etiam si non possit verbotim, ac secundum vocum ordinem, congrue verti, quaelibet veruntamen sententia, potest in alia lingua vere, perfecte et optime pronunciari ac scribi. BVLLINGER orig err fol.16v Haec ex Aristotele verbotim exscripsimus. BVCER in evang p.459 volo ipsum paulò altius repetere, et verbotim primum adscribere, deinde paraphrasi enarrare. LAVATER in Neh fol.41r Hunc ideo verbotim non praelegi, quod propriis ferè nominibus constat. GOTTFRIED Avity arch p.28 qui subscribit diem, deinde verbotim describit in singularem quendam codicem. BROCHMAND syst I p.791 Christum hominem non nisi verbotim factum esse ὑποστάσεως divinae participem.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, uerbotim, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.01.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.