insuperhabeo
insuperhabeo, -ere, -ui, -itum – für überflüssig halten: CALVIN op 9 p.812 Atque tum demum qui constanter in hoc foedere perstiterint, et ad patris coelestis voluntatem rebus omnibus insuperhabitis attenti fuerint, collocabuntur ad dexteram. JUNGERMANN Goldast ep p.145 (1606) Stipendium vero quod accipio annuum non tanti profecto est, ut ea eam insuperhabita, quemadmodum tu sentire videris, ideo quae optanda sola, τὸ κάλλιστον, inquam, ὑγιαίνειν. THVANVS-IA hist IV p.339 itaque et in ipsum licentia grassante et ad odium accedente contemptu multa iactari cepta, quod quietem regni negligeret, per magistratus venaleis remp. administraret, in rebus nihili tempus tereret, necessarias aut non intelligeret, aut insuperhaberet. == hist IV p.564 qui occidentis notitiam tanquam augmentum ad Ptolemaicam descriptionem adiecit, eam tantum in dicare contentus amplius describere insuperhabuerit. PONTANVS-Isac Dan hist p.38,11 Interim Gotilachum, et si qui ejusmodi sint, probatis authoribus indicati, ac certā aerā insigniti reges, nobis haudquaquam insuperhabendi. VOSSIVS-GJ gramm p.233 Nam insuperhabere pro posthabere ac contemnere, usurpat Papinianus in Pandectus, uti et Agellius et Appulejus. CAPPEL-L synt III p.413 neque ea negligi potuit sine gravi flagitio, neque insuperhaberi Dei cultus et Hierosolymorum instauratio.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, insuperhabeo, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.07.08 06.02.13

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.