elumbo
elumbo, -are – entkräften, impotent machen, lähmen: – 1) Menschen, Tiere: VOLPE ep 17,8 (1447) Aucupare pauxillum temporis et ad me scribe aliquid, tum etiam ad Augustinum tuum, quem elumbas, enervas, exmedullas non scribendo. HARMONIVS-I Steph 729 Verbero, elumbabo te hodie | Atque excissam aures et oculos defodiam. CASE sphaera 7,3 Quae enim vis Martis esse potest, si Veneris turpitudine elumbetur homo. JONSTON quadru p.124 Nihilominus tanta feritas elumbatur: si vel baculo circa renes caedatur, languet et vincitur, non alia via patet victoriae. HOLBERG Klim 11,41 Ille vero iniuriae impatiens, derisorem fustuario salutat, ictuque duplicato paene elumbat. – 2) Dinge: LVTHER op 4 p.606 Et omnes Christi doctrinae eo pertinent, ne nobis placeant formae illustriores humanae. Elumbat euangelium quicquid magni caro iactitat. TWISSE vind p.149 Contra contendere non ausus est Arminius, sed argumentum eius elumbat, dum ita proponit. HEIDANVS orig err sig.**3r Praecipue id tum locum habet, cum quis cogitationes suas de re aliqua tam feliciter expressit, atque optimas loquendi formas occupavit ... ut qui aliis, aut suis verbis illam efformare velit, eique vel addere aliquid vel demere de suo, reperiatur illam elumbare.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, elumbo, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 23.06.08 23.10.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.