baricellus, barigellus, bariscellus, barisellus
baricellus (-ige-, -isce-, -ise-), -i, m. – oberster Vollzugsbeamter, ital. bargello: INFESSVRA diar p.218 (1486) invenerunt bariscellum, qui coeperat duos ex illis Francigenis qui stabant in dicta domo. == diar p.235 (1488) quo tempore et ibi provisionati bariselli et vicecamerarii interfuere in auxilium insultandi. BVRCHARD diar ed. Th. I p.211 (1486) Quo degradato, barigellus reduxit eum ad Turrim Soldani, et die sabbati ... fuit suspensus. BVLLARIVM Rom I p.387 (1512) Similiter volumus, quod Baricellus fit merus executor, et nullum iudicare valeat-quodque executiones in capitalibus per eum fiendae, fiant in Capitolio, prout ab antiquo consuetum fuit. == Rom I p.410 (1514) quod Barisellus, et ceteri executores in causis criminalibus in quibus veniet mors inferenda, vel corporis poena seu sanguinis imponenda, teneantur mandata tuorum Locatenentium, seu Auditorum qui in dictis causis sententiam tulerint, de tuo tamen mandato, ac commissione facta, indilate exequi. ANNALES nat Germ Bon II p.74 praecepto manu propria subscripto mandavit barigello sive capitaneo lictorum, ut ad requisitionem nostram praedictos duos, quandocumque in urbe conspicientur, praehendat. KAHL lex p.332 bariselli feymer vulgo, apud Sicambros seu VVestualos, vmbram prae se ferunt Quaestorum, Triumuiralium parricidii capitalium. Zasius ... Barisellos nominat singulares iudices, sine certo tribunali iudicantes.
Lexicographica: TLL 0; DVCANGE baricellus

LEMMALISTE GRUPPE: vernac. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, baricellus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 05.06.08 23.07.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.