scorbutus
scorbutus, -i, m. – Skorbut: WEYER med observ p.7 Scorbutus est, quando propter splenis obstructionem impeditur attractio humoris melancholici, qui reliquo sanguini commixtus, uniuersum corpus tabida corruptione inficit. ... Nomen uero fictum ex Danica et maritimae Germaniae lingua. Scorbuc enim ijs sonat ruptum uentrem, quasi totus uenter et hypochondria, ut fit, patiantur; quomodo et Scormunt nostrates appellant, quando inficiuntur gingiuae, quod ruptam buccam uel os sonat; item Scorbein, quandi in cruribus morbus symptomata uel signa apparent, quasi dicas, ruptas tibias; Hollandis, à puniceis maculis blauschuit nuncupatur. Stomacace et sceletyrbe Plinij est. WEINRICH aerar p.259 Scorbutus, Scharbock. Indoles morbi livida, quem generat fecatae copia bilis, ac crasso pituita trahax lentore propagat. DORSCHE Witte phil II p.344 Quae omnia Scorbutum, malum nobis familiarissimum, firmas in hoc subiecto egisse radices, et totalem viscerum introduxisse corruptionem satis demonstrabant. COWLEY plant 1,303 Est morbus, nomen scorbuto Saxones indunt, | Arctoos late qui populatur agros. SCHEFFERVS ep syll V p.148 (1673) Ego hactenus et per biennium fere aegrotavi, neque spem recipiendae pristinae valetudinis habeo magnam, adeo a scorbuto corpus totum occupatum est.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, scorbutus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 20.05.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.