limatulus
limatulus, -a, -um – recht geschliffen: BEROALDO mai. ep p.271 G. (1486) Proinde, mi Pice, mi iudex, nugas meas perlege; ubi perlegeris, pensita; ubi pensitaveris, tuo limatulo iudicio damna vel absolve (Anspielung auf CIC. fam. 7,33,2). MVTIANVS ep I 87 (1505/1508) Is limatulo quoque suo studio et mira diligentia promovebit iugenii tui clarissimi dotes. == ep II 387 (1514) de vitta preciosissima tuum limatulum et politum iudicium habere volo. BVDAEVS ep p.322D (1521) Epistolae uestra sanè disertulae ac supra aetatis captum sententiosae et limatulae. BRIXIVS ep ed. Staehelin 557 (1528) Sic igitur librum vestro isto limatulo ac polito iudicio emendabitis. == Erasmus ep 2405 (1530) Quid de iudicio acri polito terso limatulo? METELLVS-Ioh Augustinus-A ep ed. Andres 84 (1543) ut praefationem cera notes rubra, atque limatulo judicio tuo castiges. HARVEY rhetor-Ga 1 sig.a3v (1577) politulas limatulasque aures tam frigido praebent oratori. STANIHVRST Hib p.19 (1584) Boëthij librum, qui ..., ut levissimè dicam, mendosior est, limatula severitatis norma corrigere, et singulas narrationes, non inanis gloriolae trutina, sed veritatis statera ponderare. == ep syll I p.601 (1592) (an Justus Lipsius) si scribis, effice et perfice, ut istam tuam orationem, limatulo tuo judicio politam, abjecta omni cunctatione, videamus. BRAHE Reusner-N opera III p.191 (vor 1593) Quos dictat tibi Musa docta libros: | Sic limatulo opus polituloque est | Meis iudicio tuo Camenis. CAMDEN Brit p.91 (1607) Saxonum, Italiarum gentium, originem ... recentiores limatuli iudicii homines commentitiis fabellis involverunt. FABRICIVS-V op p.95 (1636) Sed cautius tu, et pro politulo ac limatulo tuo iudicio ... iram premis, ne prandio excidas. MILTON op lat ed. Fletcher p.693 (1651) Offendunt nunc limatulas, opinor, aures tuas nostrorum barbarae locutiones.
Lexicographica: TLL (1x, CIC. fam., zitiert e.g. von LANDO Cic p.36)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, limatulus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.03.08 25.04.12 13.03.16 31.08.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.