disputabilis
disputabilis, -e – 1) disputierbar: PETRARCA ignor 5,4 p.1140 Pithagoras ait de omni re ad utranque partem equis argumentis disputari posse, et de hoc ipso, an res omnis ex equo disputabilis sit. ANON processo di Pico propositiones, que Parisius publice admittuntur disputabiles et defensibiles. ERASMVS ep 1805 (1527) Sunt articuli in quibus ipsae scholae dissenciunt; ... sunt in vtranque partem disputabiles. == ad 2,5,98 Cardinalis pronunciat, quandoquidem Scholastica, disputabilisque esset propositio, uti mox à Pascha, Jovis die, publice disputarent in aede Divi Pauli. BVCER ep apol sig.L8v Sit hoc disputabile, utrum bona opera gignant fidem, an fides pariat bona opera, an bona opera iustificent, nec ne. MELANCHTHON ep 706 (1530) CALVIN op VI p.192 Itaque plus coloris habet, magisque, ut loquuntur, disputabile est, nimis fuisse facilem in obsequendo. == ep 2706 (1557) verbis adeo in utramque partem disputabilibus, in adversam tamen magis propendentibus. – 2) diskussionsbedürftig, anzweifelbar: LVTHER resol p.554 Idcirco et hic ingredior multo maxime dubiam et disputabilem materiam. ECK ep 239 (1530) Rationes disputabiles remittantur ad concilium. == ep 303 (1535) sic nuncios mittebant cum mandatis et articulis oneratos cum multis verborum involucris, punctis disputabilibus ac conditionibus intricatis. COCHLAEVS comm Luth p.94 ut super punctis et articulis, nostram sanctam fidem Christianam tangentibus: et iis praecipue, qui summe ad malum intellectum disputabiles sunt: fideliter ac cum diligentia considentes debite perpendant.
Lexicographica: TLL (1x, SEN.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, disputabilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 23.03.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.