inconceptibilis
inconceptibilis, -e – unvorstellbar: CVSA idiota p.59 Audisti, quomodo in omni conceptu concipitur inconceptibilis. Accedit igitur conceptus de conceptu ad inconceptibilem. CONINCK sacr I p.36 Sed etiam haec sententia est valde difficilis, et nobis omnino inconceptibilis. KIRCHER iter p.349 quod vero motus earum planetarum a terrigenis non observetur, inconceptibilis illa ductorum globorum a terra distantia in causa est. SPINOZA ep 27 (1663) Verum si per lineam rectam intelligat id, quod communiter intelligimus, res est plane inconceptibilis, ideoque nulla est definitio. KOCHANSKI Leibniz ep II-1 91 p.299 (1671) si quis dicat, Inconceptibile esse, quomodo corpus tam solidum, atque est chalybs depuratus, ad levem contactum Lapidis Herculei jam hoc, jam altero polo, subito mutet omnem texturam pororum et aliam acquirat. HOBBES elem I p.12 nomen Dei non usurpatur, ut illum concipiamus - est enim incomprehensibilis, et magnitudo potentiaque ejus inconceptibilis -, sed ut honoremus.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, inconceptibilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.11.07 12.05.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.