discriminosus
discriminosus, -a, -um – 1) gefährlich: BENVENVTO comm Dante inf 31,115-118 ordinatae acies hinc inde omni arte belli, ita ut uterque dux nihil omiserit agendum in hoc tam discriminoso Marte. ISIDORVS RVTHENVS ep caduta I p.106 (1453) Ego quidem, non ignorans animum ac ferocissimi iuvenis immanitatem, ad eam Urbem accessi et quantum in nobis fuit rem discriminosam et periclitantem iuvi. ROMMINGIVS poenit sig.a2r nec vllius rei atque propriae cognitionis discriminosior sit mora. FISHER op p.837 (1527) Nam in barathrum discriminosissimum teipsum praecipitasti unde te revocabit nemo. LONICER-Ph chron I p.241 ne se in tam discriminosa conditione desereret. BRVNO lamp stat p.17 Omne periculosum, discriminosum, ruinosum, ut Charybdis et Scylla contraria dicuntur navibus. O'SULLEVANUS hist Ibern p.70 discriminosis principiis in hāc parté obstare. – 2) gefährdet: CONVERSINI dragm p.166 Et si protulisses, lucem tue mentis, quam hactenus perspicuam sensi, caligare censuissem! Imo, nulla alia miserior, incertior, discriminosior ac anceps, perditaque magis suique prorsus ignara.
Lexicographica: (zu 1) TLL (1x, CLAVD. DON., adv. IVL. VAL.); LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, discriminosus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.10.07 29.08.08 30.09.10 13.04.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.