cacao, cacaum, cacauate
cacao (cacauate, cacaum ?), c.Kakaobohne: ACOSTA promulg 3,22,2 (1599) Nam et robustam et salubrem et assuefactis non iniucundam esse siceram - sic enim iam dudum voco istam vulgarem indorum potionem sive mayzio sive cacao sive quovis alio genere constet - nullo modo negare possunt quicumque ista experti sunt. GOTTFRIED Avity arch p.327 (1628) hoc enim vicem argenti sive monetae praestat, non aliter ac in Nova Hispania Cacao, in Peruana Coca. DE LAET nov orb 6,2 p.318 (1633) agemus de una arbore quae fert famosissimum illum in toto hoc Americae Septentrionalis tractu fructum, qui vulgo appellatur Cacao. ... Hisce autem fructibus in hisce provinciis passim utuntur pro nummis, una quippe res [tres ed.] quinque, alia triginta ... cacais venundatur. PAVLLI comm fol.37r (1665) cum apud laudatos authores ... Cacao sive Cacavate fructus ... icones satis graphice coelatae sint.

LEMMALISTE GRUPPE: vernac. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, cacao, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.12.06 10.11.22

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.