adsignificatiuus, assignificatiuus
adsignificatiuus, -a, -um – eine von außen oder zusätzlich übernommene Bedeutung habend: BRVNO summa p.51 Rursum nominum alia sunt significativa, utpote quae referuntur ad illud quod principaliter ex primitiva quadam significatione exprimunt, ut aqua significat aquam; alia sunt adsignificativa, quae non ex etymologia vel aliis circumstantiis grammaticalibus, sed ex secunda institutione notant aliquid, ut politica significat scientiam quae non solum ad civitatis gubernationem, sed etiam ad regnorum gubernationem spectat, non tam in nominis huius virtute quam in nominis latini, quod civilis scientiae, unde ius civile non idem significat quod ius politicum, quamvis civitas et polis idem significent. KECKERMANN theol p.83 illud quod dicitur, 'erat aut non erat', habere in se determinationem temporis, quia omnia verba significant tempus: etsi ergò esse ipsum absolutè, sine significatione temporis competat filio, tamen ratione assignificati temporis filio non competit. COMENIVS op did II p.440 Scala Vocum habeat Voces Substantiales - significativas - Nomen, Verbum, ... Scala Vocum habeat Voces Accidentales - adsignificativas - illas autem explicativas Nominis, Adnomen, Verbi, Adverbium.

LEMMALISTE GRUPPEN: philos. gramm. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, adsignificatiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.11.06 22.04.07 18.01.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.