diaphanitas
diaphanitas, -atis, f. – Durchsichtigkeit: BENVENVTO comm Dante par 2,70-72 Quaedam stellae enim sunt purissimae et nobilissimae dyaphanitatis, ita quod lumen statim penetrat totum corpus stellae. SALVTATI lab Herc 3,14,3 p.235 Nam electrum vel naturale est succinum, scilicet quod sic ab "elios", quod est "sol", dicitur, ex eo quod eius perfectio in solis radio ex dyaphanitate, id est transparentia, iudicetur. MITHRIDATES-F Recanati secret orat 12,5,4 (1486/92) inplent diafanitatem seu vacuitatem cuiuscumque firmamenti. LEONARDI lapid 1,6 p.17 Unde dicimus album causari ex admixtione ignis clari cum elemento quod est valde diaphanum scilicet aere, nigrum vero ex igne turbido cum admixtione elementi minimae diaphanitatis scilicet terra. PATRIZI-F panaugia fol.5r Aer vero diaphanus est, et cornea oculi diaphana, humores eius tres, aqueus, crystallinus, et vitreus, diaphani omnes sunt, eiusdemque cum aqua, crystallo, vitro et naturae et diaphanitatis. == pancosmia fol.121r (v. transpicuitas). BRAHE ep ed. Zeeberg 1587-01-20 (1587) oportebit sane constituere aërem illum, vt tu vis, caelestem longe subtiliorem et transparentiorem esse hoc Aëre Elementari, vel potius, proprie magis loquendo, Aetheris diaphanitatem, Aëris diaphanitate puriorem et perspicuam magis existere. ASCLACVS nat tripl p.107 Quaecunque corpora pellucida non modó substantia ipsa sed et qualitatibus, praesertim luciditate ac raritate seu tenuitate, inter se differunt, ea diaphanitate quoque seu perspicuitate differant et diversa diaphana constituant, necesse est.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, diaphanitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.08.06 22.09.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.