praedominium
praedominium, -i, n. – Herrschaft, Vormacht: BENVENVTO comm Dante par 9,31-36 "perchè mi vinse il lume d'esta stella", scilicet, Veneris, quia habuit praedominium supra me. LEONARDI lapid 1,7 p.19 lapides qui a praedominio in sua compositione aqueo abundant, durissimi ac perspicui sunt. FOGLIANO mus 2,4 Et si forte quaeras, unde est, quod solius consonantiae diapason soni, unum fere et eundem uidentur rosonare sonum? Respondetur quod huius causa est, ut opinor, unitatis praedominium in eius constitutione, quod in caeteris non contingit consonantiis. PATRIZI-F pampsichia fol.53v Dixerunt ex quinque rerum omnium elementis, omnia, et inter haec animum constitui. Nimirum, Essentia, Eodem, Altero, Statu, Motu. ... Si in animi constitutione essentia aliis dominaretur idem cum essentia, provenire animos Angelicos. Si idem tantum prevaleret fieri animorum genus Daemonicum. Si vero idem simul, et alterum, progigni Heroicum. Si vero alterum tantum in praedominio esset, produci humanum. BRVNO theses p.483 Primum genus solet esse ex praedominio alicuius spiritus furiosi, irrationalis. BVONAMICI mot p.379 ex quo vna forma existit per quae est vnum mixtum quae ab elementi cuiusdam praedominio praefinitur.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, praedominium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.05.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.