protunc, pro tunc
protunc, pro tunc, adv. – zu dieser Zeit, an diesem Zeitpunkt, dann: BOCCACCIO ep 14 Tandem eo pro tunc, quia sic faciendum fuit, relicto, summo mane in naviculam conscendi meam. BENVENVTO comm Dante purg 17,76-78 nec ipsi poterant amplius ascendere pro tunc propter obscuritatem noctis. SALVTATI lab Herc 1,1,5 Omnes dimicationi scolastice student sibique nimium didicisse persuadent si improvisos et incautos in apparentis contradictionis induxerint laberintum, quem verborum novitate perculsi pro tunc nequeant exivisse. CONVERSINI intr p.48 In quibus eo mane quemadmodum sepe alias, sodalis annumeror, pro tunc Aristipi discipulus. GODI Porcar p.73 Christus enim per verba illa non prohibuit perpetuo, sed pro tunc tantum. SPINA fortal sig.m6r Secundo quia non est verum quod Isaias protunc accederet ad prophetissam vxorem suam vt ipsa conciperet et pareret filium de quo intelligunt Iudei. ARCHIV Török 1 (1515) quia protunc regia M(aiestas) nichil dare potuerat. FRISCHLIN scen p.46 Ecce Aduerbia praepositionibus Foedata, protanto, intantum, protunc, extunc, pronunc. == scen p.60 Nam saepe melius est, bene tractare talem uxorem, prout medici faciunt, quando vident non posse curari sine magno personae periculo, quia protunc curant sustentari naturam. BESOLD thes p.740 Gregorius ... in Cagetha protunc residens.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, protunc, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.09.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.