humanus
humanus, -a, -um – 1) litterae humanae, humaniores, humanistische Studien: – a) pos.: – α) im Gegensatz zu diuinae litterae (Theologie u.ä.): CYRIACVS itin poster p.26 Vidimus et inter praeclaros eo loco viros Leonardum, venerandum religione ac divinarum et humanarum litterarum peritissimum hominem. ERASMVS ench p.30 Principio enim, quod non e terra prouenit, sed caelitus depluit, discrimen uides inter humanas et diuinas litteras. ZASIVS Rhenanus ep 168 celeberrimum divinarum humanarumque litterarum asylum ... Erasmum. – β) sonst: SABELLICVS repar p.91 praeter philosophiae studia humanarum etiam litterarum vehementer cupidi. BEBEL-H brev expos sig.g2r ut prodidit. Beroaldus noster bononiensis: vir inter omnes hodie viventes in humanis litteris facile princeps. PLANTIN ep 297 plerique hujus temporis humanarum litterarum periti, inter quos primas tenere videtur Manutius in libro suo quem de orthographiae ratione conscripsit. – b) compar.: BARBARO-H min. ep 81 qui litteras humaniores et odio et ludibrio habent. POLIZIANO misc praef 75 Etenim ... litteras humanioris apud insciam plebeculam ... infamant. CRINITVS disc 6,6 Illud certe notissimum, quod idem quidem Hieronymus in humanioribus literis Aelium Donatum atque Victorinum audivit, in sacris vero Gregorium Nazianzenum ... . HVMMELBERG-M Rhenanus ep 34 Chuonradus Peutinger Augustanus, iurium humaniorumque literarum consultissimus. VLSCENIVS-F Capito ep 122 (1522) Melanchton iam in hoc enititur ut humaniores literae venerabilius apud nos, quam hactenus excolantur. ERASMVS ad 4,5,1 In priscis Ecclesiae doctoribus sacrorum voluminum cognitio cum linguarum et humanioris literaturae peritia fuit coniuncta. GIRALDI-LG poet 1 Hic in literis Latinis pr<a>ecipue humanioribus bene eruditus fuit. CAMDEN Brit p.209 nisi quod e regione Windesorae ... Aetona cernitur, et in ea collegium egregium et humaniorum literarum gymnasium celebre.
2) literatura humanior: RHENANVS ep 338 videbatur mihi humanioris literaturae rudior. ERASMVS ad 4,5,1 In priscis Ecclesiae doctoribus sacrorum voluminum cognitio cum linguarum et humanioris literaturae peritia fuit coniuncta. MASEN pal lig I p.356 Difficillima non solum Poetae, sed et Oratori, in humaniori literatura, est quantitatum syllabicarum cognitio. CONRING propolit p.85 Qui verò civilem tractant doctrinam, eorum plerique hodie adsueverunt humaniori quam vocant litteraturae, ... quicquid vero accuratiorem sapit Philosophiam, fugiunt paene ut scopulos, quasi ... Scholasticam subtilitatem redoleat.
3) studia humaniora: REGIVS-Ra ep Analecta p.439 Bononiae te Philippo Beroaldo eruditissimo facundissimoque humaniorum studiorum professori excolendum tradidisti. ERASMVS antibarb p.35 Inuisos habebam quoscunque noueram humanioribus studiis infensos. ROTENHAN Capito ep 99a Si quidem nobis periisse iudicant quicquid impensum sit studiis humanioribus. GRVTERVS-J Saeckma ep p.92 ut ... sine studiorum humaniorum detrimento praxi illi forensi operam des.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, humanus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 08.08.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.