nomophylax
nomophylax, -acis, m. – Gesetzeshüter: – 1) im antiken Griechenland: ERASMVS ad 2,8,58 Quamquam et apud Platonem quinque iudicum fit mentio, cum alias, tum in libro De Legibus undecimo (916C): ᾿Εν πέντε δὲ τῶν νομοφυλάκων τοῖς νεωτάτοις εἶναι τὴν κρίσιν, id est, Ut iudicium sit penes quinque natu minimos, ex nomophylacibus. DASYPODIVS dict 126 (Nomos) Nomophylax, Ein gesatz verhueter. Nam Graeci habebant huiusmodi magistratum, qui legum, et morum curam agebat. MVRET-MA or I 18 legum ministri ac custodes magistratus, unde eos nomophylacas Plato vocat. GOTTFRIED Avity arch p.629 Nomothetae et Nomophylaces, in quibus differant. MAGRI hierolex p.405 nomicvs Νομικός legis doctor, qui Νομοφύλαξ id est, legum custos etiam dicebatur. – BIRCK dram sacr p.497 (Zorobabel, Drama sacrum comicum, ex Esdrae libro; Personae:) ... Nomophylax, Caduciferi siue Caduceator: principes. == dram sacr p.525 Dum haec intus transiguntur, principes conferunt inter se sermones uarios. Nomophylax. Atriensis. Satrapes. Mediae. Hipparchus. Dapifer. Signifer. Quaestor. Praefectus annonae. Satrapes Aethiopiae.
2) übertragen: – a) allgemein: MODREVIVS rep 18,3,3 Nec incommodum esset si ... apud nos quoque censores uel nomophylaces constituerentur, quorum munus esset, non tantum mutas legum litteras obseruare, sed corruptoribus contrauenire. CASE sphaera 4,5 (v. praeconsultator). FRITSCH tract opif p.59 Constituendi igitur Ephori, Censores, Inquisitores, Nomophylaces, boni, fideles, iurati, qui studiosè observent opificum consilia ac fraudes.
b) spätere Ämter: – α) byzantin.: PVSCVLO Constant 3,687 leges qui sacras, iuraque seruat | Nomophylax. HOFMANN lex III p.347 In Imperio Constantinopolitano idem nomen in usu fuit, unde Constantinus Harmenopulus, in tit. Epitomes divin. Canonum, appellatur Πανσέβαστος Σεβαστὸς, Νομοφύλαξ καὶ Κριτὴς Θεσσαλονίκης, Protosebastus, Nomophylax et Iudex Thessalonicae; et Theodorus Balsamon inter titulos suos, similiter Nomophylax et Chartophylax vocitatur: sed quale proprie Nomophylanis Constantinopoli officium fuerit, hodie non liquet. – β) andere: OCLAND Elizabetha 779 Nomophilax summus magni custosque sigilli (d.i. Lord Chancellor). BESOLD thes p.152 De officio ac dignitate Cancellarii, seu Nomophylacis. HOLBERG Klim praef 4 Advectus huc nuper Finlandus quidam nomine Peyvis, iubente Nomophylace, stupenda adeo artis ac doctrinae specimina edidit, ut omnes, qui aderant, spectatores, pileo doctorali dignissimum iudicarent (byfogd, vgl. Übers. Jens Baggesen).
Lexicographica: GEORGES 0, LSJ*

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, nomophylax, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.07.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.