Teutonismus
Teutonismus, -i, m. – das Deutschsein, die Deutschsprachigkeit: HESSVS dial sig.D3r ut ... passim proclametis nihil opus esse Christiano homini literis, nihil linguarum cognitionibus, solo Teutonismo totius sacrae scripturae cognitionem perfecte assequi posse omnes qui Germanice sciant vel loqui vel legere? KEPLER harm 4,5 p.240 Notandum primo de nomine, Ptolemaeus in Quadripartito, in Opere magno, inque Harmonicis Σχηματισμοὺς appellat, quod Arabes 'Aspectus' verterunt; quasi schema sit idem quod vultus, facies; quod etiam noster Teutonismus habet, qui faciem solet nominare das Angesicht. SCALIGER-JJ ep p.489-90 (1606) Certe Teutonismi veteris multae propagines sunt, et quorum matricem Danicam et Norwegicam linguam esse non immerito quis suspicari | possit: Islandica lingua, quae est prisca Norwegica, quid habet commune cum hodierno Teutonismo, praeter ἐξίτηλα ἴχνη, quae veteri Saxonicae et Anglicanae linguae magis respondent quam reliquo Teutonismo?
Lexicographica: GEORGES 0; TF, OED

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Teutonismus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 20.07.05 25.12.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.