animasticus
animasticus, -a, -um – 1) die Seele betreffend, seelisch, beseelt, belebt: ECK ep 99 (1519) ut nugas etiam Pauli Ritii ... legere non dedignatus fueris, quod etsi ... arbitrer facile te deprehendisse, quam ille caecutiat et tenebras animasticas nobis offundat. AGRIPPA occ 2,50 Illud autem scias nihil operari imagines eiusmodi, nisi vivificentur ita quod ipsis aut naturalis aut coelestis aut heroica aut animastica aut daemoniaca vel angelica virtus insit aut adsistat. == occ 3,10 Decimum nomen est Adonai Melech, ... et significat ecclesiam et templum Dei et ianuam et influit per ordinem animasticum, animarum videlicet beatarum ... suntque hierarchiis inferiores et influunt filiis hominum cognitionem mirificamque rerum scientiam et industriam et prophetiam largiuntur. == occ 3,34 Post beatorum spirituum choros proximus est ordo animasticus, quem Hebraeorum theologi Issim vocant, hoc est 'viros fortes et robustos', gentium magi heroas nuncupant et semideos sive deos semones. EPISCOPIVS ep p.345 Periculosum etiam esse, harum rerum tum veritatem tum necessitatem arcessere velle a Theologis, per Metaphysicam quandam subtilitatem ex relationibus, aut per scientiam quandam animasticam, ut loquitur idem Archiepiscopus Spalatensis. PEXENFELDER appar p.386 Quinta pars scientiae naturalis ab Aristotele tribus libris absolvitur de Anima, scilicet Vegetante, Sentiente, potissimum vero Intelligente, ejusque facultatibus et sensibus; deque vi se et corpus suum movendi, quam vulgo Animasticam appellant. – 2) Schrift 'De anima': CAMPANELLA synt 1,1 Lectiones logicas et physicas et animasticas ... descripsi.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, animasticus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.07.05 28.08.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.