annotatiuncula, adnotatiuncula
annotatiuncula (adn-), -ae, f. – Anmerkung: CALFVRNIO postf in Ter Insuper annotatiunculas quasdam perbreves in Heautontimorumenon te potissimum, quem plurimi facio, adhortante, adiunxi. POLIZIANO ep 4,13,4 ne illae ipsae quidem adnotatiunculae omittantur, quas marginibus adscripsimus. BARBARO-H min. castig annot praef Dum haec percenseo, annotatiunculas e multis in Plinium xxi percommodas incurri. BEROALDO mai. ep p.384 G. (1498) Quo circa succisivas horas mihi sumam easque peculiariter ac privatim impendam Plinio castigando annotatiunculisque e latere intrascribendis (conieci, in trascribendis ed. Garin). BEBEL-H mamm sig.h1r scripsi igitur quasdam paucas annotatiunculas in mammetractum. ERASMVS nov test apol p.173 Quaedam autem tanta brevitate sunt annotata, ut ni nostram annotatiunculam ad locum ipsum conferas, non sis animadversurus, quid voluerim. == ep 2091 quod ea pars exemplaris quae crebriores habebat annotatiunculas, sublata est. KARLSTADT op 90 sig.G5v (1518) Conclusiones tercii ordinis, propter chalcographi nostri impedimenta adnotaciunculis in librum de Spiritu et litera reservo. BVCER Rhenanus ep 119 (1519) conspecto libro foedisque ipsorum annotatiunculis. RHENANVS ep 234 (1523) quod librum curiosissime distinximus et adnotatiunculis marginariis, quae nonnunquam commentarioli vice esse possint, illustravimus. GIRALDI-LG hist 4 p.211 Libet hic tibi annotatiunculam meam ascribere, ut scriptorum aliquot loca, quam hactenus exposita, melius intelligantur. PLANTIN ep 414 Catechismus romanus ... nunc ... luculentis quaestionibus, quae mox rei propositae materiam oculis subjiciant, distinctus, brevibusque annotatiunculis elucidatus. KYNASTON Troil praef tres libri sequentes Latinitate postea donabuntur, et commentariolus aut annotatiunculae quaedam ad pleniorem poematis illustrationem adiicientur.
Lexicographica: TLL adn- (2x, GELL.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, annotatiuncula, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.05.05 07.06.06 21.10.07 10.07.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.