lasciuiusculus
lasciuiusculus, -a, -um – ein wenig leichfertig, lasziv: GAZA Plutarch princ diss 778A Qui autem a publicis negotiis vacat et felicitatem in animi tranquillitate et ocio statuit, hic ... virorum bonorum ... nequaquam opinionem et iudicium contemnet ... . Non hic adoloscentes forma lasciviuscula quadam quaeret quos habeat auditores, sed honestos, ingeniosos, scientiae studiosos (gr. οὐδὲ γὰρ τοὺς καλοὺς τῶν νέων διώκει καὶ ὡραίους). CODRVS serm 1 sig.A7r uiri ipsi saepenumero cum uxoribus male agunt et aliqui ita lasciuiusculi sunt ut uxorem atria seruantem postico fallere conentur. RHENANVS ep 4 qui Foroliviensis Faustus (i. Andrelini) etsi in nonnullis opusculis genuino poetarum more lasciviusculus sit, hic tamen integrum ac modestum oratorem agit. WIMPFELING ep 261 contra ... lasciuiusculos sacerdotes (v. maculista). VADIAN poet 29 p.256,3 labi ... cito et provocari locis lasciviusculis animi ... non generosi sed ... elumbis est. GIRALDI-LG dial I Pomponius Gauricus Neapolitanus cum varia eruditione libellos edidit, tum carmine multa perscripsit, eclogas scilicet, elegias et epigrammata, quae, et si lasciviuscula ac molliuscula videntur, non sine genio tamen aliquo et Venere censentur. LIPSIVS-J Sat 8,6 (Artemidor, On., 2,32) capiet vxorem paupertinam et lasciuiusculam (gr. λήψεται γυναῖκα ἄπορον καὶ ἐρωτικὴν). BARTH opusc p.251 Itaque ludibundis passibus Heliconis prima iuga scandenteis aetatis anno xv hoc gracile, tenerum, lasciuiusculum etiam donarium Musis propitiis vouimus.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
J. Ramminger mit C. Bevegni
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger mit C. Bevegni, lasciuiusculus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 30.05.04 01.11.05 01.07.06 10.07.06 28.01.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.