paraphrastes
paraphrastes, -is, m.1) der eine Paraphrase anfertigt: BARBARO-H min. ep 8 I p.9 (1480) praeterea ipsemet se paraphrastem Aristotelis facit. Est autem paraphrasis exercitamenti apud rhetores genus; ea finitur a Graecis hoc modo, ut sit quae narrationi proportione respondeat, aut sit in qua vertimus aliorum scripta, non in alia quae humiliora grandiorave sint, ut a metaphrasi differat, sed in paria, sensu modo servato. LEFEVRE praef 3 (1492) non esse paraphrastis officium in omnibus auctoris seriem sequi et nihil immutare, verum id potius, servata litterae sententia et auctoris mente, eam modis quibus potest claram et facilem efficere et omnem quoad potest amputare confusionis occasionem. ALDVS praef 3B p.7 (1495) Erunt deinde a me tibi ... commentatores Aristotelis ... et Themistius paraphrastes. CLICHTOVE Lefevre praef 3B p.12 (1502) qui opus alterius non mutata eius intelligentia patentius dilucidiusque reddit, paraphrastes dicitur. MORVS ep 15 p.66 (1515) Neque est quod a Latinis interpretibus sperari possit auxilium, quum Albertus quoque ..., qui... se Periphrasten Aristotelis profitetur, Paraphrastes verius in eo opere iudicari debeat; ita, quum eius officium sit Aristotelis sensum aliis verbis referre, affert prorsus ... ex diametro diuersa. LVTHER op 44 p.418 (1545) Hieronymus in hoc toto capite magis paraphrastes quam interpres est. – 2) Übersetzer: VADIAN ep 2 p.197 (1510) uerba, quae Guarini Veronensis paraphrastis esse crediderim.
Lexicographica: TLL paraphrastes* ('qui liberius vertit', 2x, HIER., GLOSS.)

LEMMALISTE GRUPPE: trad. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, paraphrastes, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03 18.01.04 06.03.06 29.02.16

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.