Kalendarium, -i, n.
1) Schuldbuch PETRARCA secr 2,42 quid superest igitur nisi ut in die mortis, que forte iam iuxta est et profecto procul esse non potest, aurum sitiens kalendario semivivus incumbas? PEROTTI ccopiae 6,73 quoniam nomina eorum, qui usuras soluturi erant, in Kalendario feneratoris scribebantur. ALSTED Bruno artif peror praef p.328 nam non scribo amicos in aliquo catalogo, quod quidam faciunt, neque beneficia in kalendarium refero, sed et illos et ista in cordis intimo scribo an sculpo recessu (aus SEN. benef. 1,2,3). 2) erweitert, Kalender (d.h. chronologisches Verzeichnis nicht nur von Schulden, sondern auch anderer Informationen): PEROTTI ccopiae 10,39 A Kalendis Kalendarium dictum est libellus in quo quid singulis cuiusque mensis diebus gestum, accommodatum, mutuatum, locatum sit scribitur; item dies festi profesti que et feriae notantur. GIRALDI-LG hist 1 p.36 scribit Plinius de Viris illustribus, quod Fabius Rutilianus primus instituit, uti equites Romani Idibus quintilibus ab aede Honoris equis insidentes in Capitolium transirent: id quod et in Kalendario nostro ex aliis auctoribus annotaui.
Lexicographica: TLL*
|