lucubratio
lucubratio, -onis, f.Werk: VALLA-L in Bart 8,1 Habes meam, Candide, lucubrationem. Nam superiore nocte quod ad te scripturus eram cogitatione comprehenderam, hac vero stilo prosecutus sum quod cogitaram, sed iam pene defessus sum et bona pars noctis effluxit. SETTIMVLEIO ep ex Castro 35 p.278 (1467) Tu uero, cui nihil ad summam eruditionem deest, non modo non supprimis, uerum etiam lacessis et prouocas alios ad trutinandas lucubrationes tuas, quibus nihil est trutinantius, nihil absolutius. PEROTTI ep Guarnerio p.89 (1470) 'Nostri', inquit, hoc est Latini qui in antiquitatibus et exemplis et artibus rudiores sunt quam Graeci, magis faceta inscriptione utentes, 'Lucubrationem dicunt', quasi opus nocte ad lucernam elaboratum. BESSARION ep 74 p.559 (1471) Itaque hoc nuntio et laetati sumus et humanitati vestrae agimus gratias, qui lucubrationem nostram tanti feceritis, ut putaveritis dignam, quae apud multos esset. CALDERINI Iuv praef in recognitione Plinii quem ducentis et .lxxv. locis ab eo deprauatum fuisse altera in lucubratione facile (facille Brescia 1475) coniicimus. ANTIQVARIVS Poliziano ep 3,18,1 (1489) quicunque sugillare aliquid ex istis lucubrationibus tuis tentaverit. BADIVS Bostius ep 33 (1498) Cum etenim forte fortuna unum duntaxat exemplar eius tam optimae lucubrationis huc allatum comperirem. BEBEL-H brev expos sig. eir Quare, patrone obseruantissime, suscipias laeta fronte has nostras commentatiunculas et tumultuarias lucubrationes. PICO-GF Lefevre praef 129 p.417 (1520)) quod ex Philesio auditore tuo rescivi olim te nostris lucubrationibus delectari. ERASMVS Cic p.611 Ciceronianus non erit, in cuius libris uel una dictiuncula reperiatur, quam non possit in Ciceronis lucubrationibus ostendere. STOMIVS carm Hofh sig.a1v Eas ingenii vires ... non alibi certius, quam ex foetu, hoc est lucubrationibus, aut discipulorum profectu etiam agnoscas. LATINIVS ep p.106 (1557) Accepi ... litteras una cum libello et epistola Andreae Patricij ...; eius generis lucubrationes ... Episcopo Cracouiense dignissimas ... iudico. SERARIVS ep syll I p.607 (1594) Tua, quam e Francofurtensi Mercatu peravide jam exspecto, de Cruce lucubratio.
Lexicographica: TLL (meton. 1x)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, lucubratio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.02.03

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.