scientiatus
scientiatus, -a, -um – eine scientia beherrschend: LEX sumpt Vmbriae p.82 (1366) Et quia scienctiati et milites debent merito alios in honoribus superare, ordinamus quod milites, doctores, iudices et medici morituri possint indui, non obstante quod dictum est supra, de indumentis quibuscumque. BENVENVTO comm Dante inf 1,44-48 (1380) Et nota quod autor bene fingit se etiam timere superbiam, quia de rei veritate ipse fuit superbus, tum quia nobilis, cum nobiles naturaliter sint superbi, tum quia scientiatus, quia scientia saepe inflat == comm Dante purg 11,97-99 quod nos et alii vulgares ignorantes ad comparationem scientiatorum sumus peius quam homines mortui et sepulti. ANON comm Petrarca buc p.200 (ca. 1380) "nostrum" dicit quantum ad teoricam, "illius" dicit quantum seu caliope ad praticam, quia ipse iam erat scientiatus et praticus, et inde opus composuerat. ARCHIV gramm Modena 40 (1458) quod est quidam M., Lanzalotus Carnianus qui est totus scientiatus et litteratus qui veniret libenter ad standum Mut(inae) et ibi scolas tenendum. REINESIVS ep Daum p.203 (1658) Hieron. Bardi in aetat. mundi Italice scriptis et ed. Venet. ao. 1581, sub ao. 1310. nominat eo tempore celebres scientiatos homines Malachiam Paduanum et Gvidonem de Ferrara Ord. Praed. et Episc.
Lexicographica: GEORGES 0; DVCANGE

LEMMALISTE GRUPPE: vernac. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, scientiatus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.10.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.