faldistorium, fandistorium
faldistorium (fand-), -i, n. – zusammenfaltbarer Stuhl der Bischöfe und Päpste; orthogr. fandistorium: GRASSI-P diar (1511) ut celebrans super illo suggestu elevato verteret faciem ad maius altare et sedens in fandistorio faciem verteret ad corpus ecclesiae (zitiert nach Sible Lambertus de Blaauw, Cultus et decor: liturgia e architettura nella Roma tardoantica e medievale: Basilica Salvatoris, Sanctae Mariae, Sancti Petri, Città del Vaticano 1994, 425). == diar Leo X ed. D.-A. p.2 (1513) Papa transiens per aulam quae concilii dicitur descendit ad altare maius s. Joannis ubi oravit super fandistorio. == diar Leo X ed. G. II p.93 (1515) Cum autem Rex (i. François I.) voluit primum sedere, mirum quod casu cecidit ipsum fandistorium, sed Rex non cecidit; quin risit, et illico recomposito fandistorio sedit firmiter usque ad finem.
lex. (orthogr. fandistorium): GRASSI-P caer 1,32 (tit De faldistorio et eius positione) sedem Praelati cuiusuis pontificaliter celebrantis, non quidem amplam et eminentem, sed pressiorem ac sacris celebrationibus dicatam ... cerimonistae autem faldistorium appellant, sed qua de causa aut qua ethimologia sic appellent, seu quare nominis huiusmodi primogeniam sic figurent, haud satis constat, nisi fortassis eam unius literae subdititiae vitio adulteratam diuinare velimus; vt videlicet pro faldistorio fandistorium dicamus, quod scilicet interpraetemur pro loco fandi, sicut consistorium pro loco consistendi. ... satis est quod per hanc qualemcunque dictionem sedes designa[n]tur pontificalis celebrationibus dicata.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, faldistorium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 20.12.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.