sarcinator
sarcinator, -oris, m. – Flickschneider: – 1) metaphorisch: SALVTATI ep 6,4 (1385) crede michi, nichil novum fingimus, sed quasi sarcinatores de ditissime vetustatis fragmentis vestes, quas ut novas edimus, resarcimus. REVSNER-N opera III p.518 Summum suit centonem vilis optime | Si sarcinator; et supremum fabulae | Actum Poeta splendide claudit bonus. CAMDEN Brit p.446 Licet vero nec huius belli nec huius viri nostrae historiae sarcinator meminerit, nondum tamen memoria apud vulgum prorsus intercidit. GRETSER Luth p.130 Quid est Medicus? Ein Artzt ist unsers Herrgotts Flicker. Medicus est Domini Dei nostri Sartor. Seu, ut loquitur Colloquiorum Latinus Interpres, Sarcinator. WOWERVS ep p.440 (1605) Omnes hominis dotes abunde complexus esse videor, si dicam Sarcinatorem esse probum, suere centones novit. MARESIVS-R ep philol p.287 arguunt scriptorem sarcinatorem esse summum, centonem consuere optime, vt ait Lucillius. – 2) eigentlich: PEROTTI ccopiae 6,408 Forfex uero ab huius similitudine instrumentum est, quo sarcinatores utuntur ad scindendas uestes. POLIZIANO panep p.470 His adice lanarios, sericarios, linteones, bracarios, fullones, textores, ... interpolatores, sarcinatores, patagiarios. CODRVS serm 1 sig.A8r coriarii, calceolarii, sarcinatores, fullones, offectores, textores, linterarii, retiarii. BEBEL-H facet nov sig.T4v sarcinatorem qui olim artificii discendi gratia terras alienas peragraverat. AVENTINVS ann p.466 Calceolarii, sarcinatores nisi praescripto tempore manum ferulae subduxerint, et tandem manu solertiam comprobarint, in artificum classem non recipiuntur. AGRICOLA-G metall p.10 iam sarcinatori discindendus pannus uel tela. ERYTHRAEVS Eudemia 2,3,4 Tonsore dimisso, in secretiore conclavi se cum sarcinatore conclusit, sumptoque in manus circino, suo more experiebatur num singula inter se puncta vestibus acu praefixa ex aequo distarent.
lex.: PEROTTI ccopiae 15,7 Hinc Sarcinator, cuius femininum est sarcinatrix. Significat que proprie eum qui plurimum uestium sumit. Aliquando etiam pro Sutore accipitur.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, sarcinator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.08.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.