tonitruosus
tonitruosus, -a, -um – mit viel Donner: DROHOBYCH iud 1478 p.13 Mars in super in praeventionali ex ascendente Jovem ex opposito irradians, Iove in signo tonitruoso discurrente, nubium sonus fulguraque varia efficiet. MELANCHTHON op 18 p.55 Arietis signum generatim propter aequinoctialem significationem est tonitruosum et grandinosum (vgl. PICO-G adv astrol II p.260 quod ita plane demonstrabo, et simul errorem Haly inexpiabilem in exponendis Ptolemaei verbis. Verba igitur eius secundo libro Apotelesmaton haec sunt: "Arietis dodecatemorion, sic signa vocat, universaliter quidem est βροντῶδες καὶ χαλαζῶδες, id est tonitruosum et grandinosum). MATTHIOLVS-PA comm in Diosc 5,14 p.577 Huic fere illa respondet, quae eodem tempore cum tonitruis descendit, tonitruosa proprie appellata. DANTES-E anem p.222 Vulturnus Septentrionalibus nubes congregat; saepissime sub fine humidus, et tonitruosus.
Lexicographica: GEORGES 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, tonitruosus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.12.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.