decrepitas
decrepitas, -atis, f. – Altersschwäche: RINVCIVS ARETINVS praef graec p.74 vir scilicet et coniunx iuvenilibus iuncti annis unaque ad tantam iam iam decrepitatem profecti ut ... mors utrique potior sit quam ipsa vita. SIMONETTA-F ep publ 1049 (1450) Augustinus ... iam reddactus ad decrepitatis annos. ACTA Sadoletus ep Clem 289 p.466 (1530) propter gravissimam infirmitatem et decrepitatem prefati domini. BRVNO imag compos p.207 Adstant Saturno in primo ordine Senectus annosa, grandaeva Vetustas, defecta Decrepitas, Fessitas, Lassitudo, ... Edentulitas, Calvities.
lex.: DECEMBRIO-A pol 3,27,13 Veteres autem sicut maiores, priscos, antiquos dicimus ratione temporis exacti, licet ad senium ipsi non pervenissent, decrepitos vero a clamore et senili morositate. At decrepitas tamen et decrepitudo non habentur.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, decrepitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.05.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.