humanitas
humanitas, -atis, f.I) das Menschsein: Gebrauch entsprechend Thesaurus Linguae Latinae, s. v. humanitas, vol. VI,3 col. 3075,5–3083,56 (Ehlers), IA1–2. Häufig in der ganzen Periode, besonders in philosophischen, wissenschaftlichen und religiösen Schriften.
II) die Menschheit: Gebrauch entsprechend TLL IA3. Häufig in der ganzen Periode, besonders in philosophischen, wissenschaftlichen und religiösen Schriften.
III) Mitmenschlichkeit, menschliches Gefühl, Wohlwollen, Freundlichkeit, Höflichkeit: – A) eigentlich: – 1) versch. Beispiele: PETRARCA fam 9,5,11 vel humanitatis oblitus videar vel decoris. == ibid. 36 placebant mores, delectabat humanitas tua. == fam 14,8,1 Parcat michi, queso, tua dulcis humanitas. == fam 18,16,16 cuius nescio an virtus an fortuna mirabilior sit, an animus maior an humanitas. == sen 2,1,5 Que humanitas, que castitas. == sen 13,2,4 Omnia perfecit que ad veram gloriam pertinerent ... : ea fuit ... cum subiectis humanitas. == sen 14,1,64 summum nature bonum est ... humanitas, sine qua non modo non bonus quisquam, sed ne homo quidem dici possit. SALVTATI ep 3,4 (1370) nedum homines, quos invicem humanitas innata conciliat, sed etiam, si quos effera sevitas in belluas commutavit, utpote tyranni. == ep 9,18 (1396) lacrimas igitur, quas extorsit amor, tua ad consolationem humanitas ordinavit. VERGERIO mai. ep 52 (1395) si cui bonitas tua, doctrina, prudentia, liberalitas insignisque humanitas audite fuerint. FRANCISCVS DE FIANO c oblocut p.139 humanitas tua caritate plena. BRVNI vita Aristotelis p.511 Exstat eius humanitas atque dilectio in patriam, in suos, in familiam, in discipulos, in omne denique genus hominum. ALBERTI intercen 2 p.171 satisque, ni fallor, lauta domus ea est, in qua domini humanitas, facilitas, gratia omnibus pateat. VALLA-L gesta 2,13,27 Quanquam in eo non fuerunt ille virtutes que amabilem reddunt: humanitas ... . POGGIO ep III 9,16 (1457) Hec maxime prestat ea doctrina, a qua omnis humanitas et bene vivendi ratio progressa est; eam certe moralem philosophiam appellare possumus. ANON cons Constantin p.154 Tertium tempus est cum non quid meritum ingrati flagitet, sed quid humanitas exigat attendimus, ut non homini sed humanitati dandum putemus. PEROTTI Polyb 5,11,9 ob humanitatem ac magnitudinem animi (gr. πρᾳότητα). BARBARO-H min. ep 27 I p.43 (1483) Solatur humanitas, indulgentia, aequitas tua. ERASMVS ep 1041 (1519) Dictat humanitas vt faueatur oppresso. == ep 1756 (1526) apud nos decrescit humanitas, accrescit immanitas. == in nov test p.700 et humanitas (Tit. 3,4): καὶ ἡ φιλανθρωπία, id est, amor erga homines, non ἀνθρωπότης. ... Quod hic vertit humanitas, Hieronymus interpretatur clementiam in commentariis. LVTHER op 1 p.305 (1517) Cur, quaeso, ipsa humanitas naturalis tantam habet bonitatem, ut gratis se offerat, nullam expectet necessitatem. VIRGILIO-Pol Erasmus ep 1666 (1526) haec Erasmi est humanitas, vt pro malo semper bonum reddat. BRENZ in Rom 16 p.763 (1564) Christianismus non sit μισανθρωπία, sed summa humanitas erga praesentes et absentes. XYLANDER Plutarch Caesar 54,2 Humanitas tamen, qua Ciceronem, Brutum, et mille alios, qui in bello contra ipsum fuerant, complexus est (gr. ἐπιεικείᾳ). CAMDEN Brit p.773 quod reges Angliae totam Hiberniam in religione propaganda, republica constituenda, et incolarum vita ad humanitatem excolenda tot iam seculis negligentius habuerint. BACON Atlantis p.18 Praeterea ad populum Christianum, pietatis et humanitatis plenum, venimus.
2) h. et pietas: PETRARCA fam 4,12,2 notissima tua est pietas, pervulgata humanitas non in tuos modo sed in omnes. == ot rel 2 p.752 Omisit hic (i. e. Romulus) et pietatem et humanitatem, ut id quod utile videbatur ... assequi posset. == sen 1,4,12 et quamvis humilitatem meam illinc et Pontificis pietas et tua humanitas et amicorum preces ac lacrime vehementer trahant. ALBERTI intercen p.235 Te enim semper ob pietatem et humanitatem erga me tuam dilexi. == Momus 2,40 nihil quod quidem ad humanitatem aut pietatem spectaret, omnia cerneret ad utilitatem, ad animi libidinem. POGGIO ep II 6,9 (1438) tanta ab illo humanitas pietasque erga nos. == ep III 6,5 (1454) Id pietatis atque humanitatis tue officium erit. ANON cons Constantin p.154 Quibus omnibus apparet pietatis esse et humanitatis et summe clementie Grecis miserrime laborantibus opem afferre. ERASMVS ep 1874 (1527) epistolam humanitatis et Christianae pietatis plenam. == ep 1919 (1527) ab omni pietatis et humanitatis affectu alienissimus. ZWINGLI op III p.135 Ex quo adparet Abdemelechi pietas et humanitas. saepe.
3) humanitas alicuius patroni, principis vel sim. scriptori spem vel audaciam praestat: PETRARCA fam 11,8,1 Ut aliquid ad te scribam, inclite dux, hinc mea fides hinc humanitas tua suggerit. == fam 17,3,3 "Tua" inquit "humanitas, optime marchio, hanc nobis prestat audaciam. == fam 19,4,1 Vide quantum michi spei quantum ve animi prestat humanitas tua, Cesar. == fam 23,15,2 solatur me atque erigit humanitas tua et integritas. SALVTATI ep 5,6 (1381) spem etiam dedit humanitas tua. == ep 12,18 (1401) Quod non verear tibi scribere, magnificentissime domine, primum et precipuum est propter humanitatem tuam, qua ... tantam exhibes erga cunctos mansuetudinem et comitatem, quod timidos erigis, ut excellentie tue ac magnitudinis obliti, tecum in maxima securitate loquantur. GVARINO praef Plutarch vitae 18,1,7 (ca. 1412) Quocirca inceptum pene omiseram, nisi humanitas et diuina ferme comitas tua occurrisset, que coram te patrocinium michi spem ac dubitanti ueniam prestitisset. BRVNI ep 10 add 5 (1419) humanitas tua effecit, ut audacius iam ad te scribam. AVRISPA ep 51 (1430) hoc unum praeterea velim haud te fugiat, ut potissimum tua humanitate fretus huc me receperim, quo me tibi totum traderem. PETRVS DE MONTE ep p.103 P. (1441) Humanissima tamen humanitas ... tua mihi ... stimulos audacie plurimum prebuit. POGGIO ep III 1,8,3 (1446) tua humanitas et doctrina .... mihi scribendi fiduciam prebuerunt. == ep III 1,9,15 (1446) Prebet mihi tua humanitas ac virtus fiduciam tecum loquendi domestice. COCHLAEVS Petr p.37 Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, invitat tamen humanitas. CASSANDER ep dedic (1551) facit hoc tua humanitas..., ut te rursum interpellare audeam. FORSETT Ped 3,1 Gravissime magister, humanitas tua iam me audacem facit. saepe.
4) h. et modestia: PETRARCA fam 22,5,16 modestia et humanitas tua. ALBERTI comm litt 4,48 nunc plus malitia quam virtus, deceptio, levitas, petulantia quam humanitas et modestia valent apud vulgus. POLENTON script ill p.286 erga omnes. BIONDO Italia 5,8 cuius Octaviani Ubaldini adulescentis egregie docti humanitas et modestia gravitate condiuntur prudentiaque senili. PEROTTI ep Valla-L p.124 S. (1449) tanta modestia humanitas mansuetudo patientia. AGRICOLA-R mai. vita Pet p.18 Summa humanitas, summa modestia, singularis benignitas. ERASMVS in nov test p.631 modestia (Phil. 4,5): ἐπιεικὲς, id est, Humanitas, sive aequitas. ECK ep 144 (1522) Tanta tamen tua est humanitas, tanta modestia, ut minutiora ista ... minime aspernaris. LASCO-I min. ep p.624 (1526) haec tuae celsitudinis humanitas et modestia. saepe.
5) h. et virtus: PETRARCA extravag 28,2 me familiarissimum virtus et humanitas fecerant. == rem 2,32,16 ut humanitate sis ac virtute superior. SALVTATI ep 6,4 (1385) tua sublimitas tantum et talem dominum exhibet tanta cum humanitatis virtutumque supellectili. VERGERIO mai. ep 62 (1395) non ullo merito meo sed virtute sua atque humanitate. BRVNI laud p.604 quante virtutis quanteve humanitatis fuerit Nero. FILELFO-F Traversari ep ed. Bertalot 12 (1428) que de humanitate tua summaque uirtute ... audieram. POGGIO ep II 4,12 (1433) Amo enim te ... propter virtutem tuam et humanitatem. == ep II 6,9 (1437) virtute, clementia, humanitate Traianum video longe superiorem Alexandro. == ep III 1,9 (1446) Prebet mihi tua humanitas ac virtus fiduciam tecum loquendi domestice. LAPO ep 33 (1437) Iohannes Aretinus, uir singulari uirtute et humanitate praeditus. CINCIVS ROMANVS ep 9 (ca. 1437) eorum persequamur amicitiam, in quibus humanitas ac uirtus et alia uite ornamenta elucent. SCALA dial p.68 Tanta enim virtus, tanta humanitas, tanta ... prudentia. ERASMVS ep 3 (1487) siquidem probe et tuam humanitatem et illius virtutem noui. == ep 1637 (1525) quantum abhorreat, non dicam a virtute sed prorsus ab omni humanitate, prodere amicitiae arcanum. GARZONI ep 487 Virtus et humanitas quam sequor. saepe.
6) h. et benevolentia: SALVTATI ep 9,21 (1396) humanitate solita et benivolentia. ANGELI-Iac praef Plutarch vitae 13,2,9 (ca. 1410) benivolentia, humanitate, gratia inter quosque maiorem in modum excellis. MICHELE DI GIOVANNI ep p.279 (1444) Iuvat ... tibi ... molestus esse, quia id mihi praestat humanitas et benevolentia singularis in me tua. RINVCCINI praef Plutarch vitae 16,1,11 (1456) eum ... beniuolentia tua atque humanitate complectere. POGGIO ep III 9,36 (1457) tua humanitas et in me benivolentia mihi permittunt, ut tibi paulum sim importunus. SCHOTT-P Hassenstein fam 4,6 (1481/2) quod confidentius ad te scribo, humanitas et benevolentia causam dederunt. MARVLVS ep 4 (1502) Quid enim mihi iucundius, quid gratius quam talium, qualis Tu es, beniuolentia atque humanitas? BEBEL-H op sig.d2r tua cantata longe lateque humanitas atque benivolentia in omnes studiosos. PIRCKHEIMER Reuchlin ep 281 (1516) Quod tantum mihi laudis ascribis, ... tua benivolentia et humanitas, non mea faciunt merita. ECK ep 38 (1516) tanta fuit vestra in me humanitas, tanta benevolentia. BORRIVS-H motu p.11 quae tua est singularis non in me solum sed in omnes etiam beneuolentia, et humanitas. ANNALES nat Germ Bon II p.75 gratias egit omnibus quod se benevolentia et humanitate singulari prosecuti fuerint. ZANCHIVS misc p.71 actis ... gratiis pro vestra erga me benevolentia atque humanitate. GIBBONS conc fol.315v nonnulli etiam in Academiis externis ad maximas functiones electi, tanta cum omnium ordinum benevolentia atque humanitate, quanta ... concedi potest. SNECANVS-G ep Saeckma 12 (1594) vetus nostra amicitia et tua illa humanitas et benevolentia erga me. saepe.
7) h. et mansuetudo: VERGERIO mai. ep 109 (1395) quanta esset in eo mansuetudo, humanitas dulcedoque et sermonis et conversationis. BARBARO-F ep II 81 (1437) non erit alienum ab humanitate et mansuetudine ecclesie errantem ... ovem in suum sinum colligere. PANORMITA dict Alph 4,10 idem habitus Alfonsi, sermo idem, mansuetudo, benignitas, humanitas eadem. PEROTTI ep Valla-L p.124 S. (1449) neminem te unquam vidisse meae aetatis, in quo fuerit tanta modestia humanitas mansuetudo patientia. PHILETICVS disp 1,12 te ... doctrina, humanitate, prudentia, mansuetudine praeditum. FORESTI mul fol.15v Tui ... compositi mores, mansuetudo, atque humanitas, et familiare ac urbanissimum vivendi genus. == mul fol.135v Inerat quoque in ipsa quaedam pietas, humanitas, et mansuetudo. DVDITHIVS ep 278 (1572) ista tanta bonitas, tam insignis humanitas et animi mansuetudo. saepe.
8) h. et benignitas: ANON Lucianus Timon 8,1 Illum, ut ita dixerim, benignitas et humanitas (gr. φιλανθρωπία) ac erga omnes indigos miseratio. ALBERTI intercen p.222 felicissima civitas est ea, in qua humanitas, facilitas, benignitasque principum ... moderetur. POLENTON script ill p.105 nulla deinde patrum erga plebem humanitas, nulla benignitas audita est. PETRVS DE MONTE ep p.102 P. (1441) Humanissima tamen humanitas et benignitas tua mihi trepidanti adversus detrahencium stimulos audacie plurimum prebuit. GARZONI ep 200 quanta fuit eius humanitas ac benignitas, quanta morum elegantia. AGRICOLA-R mai. vita Pet p.18 Summa humanitas, summa modestia, singularis benignitas. CLICHTOVE reg off p.41 Meruit certe humanitas illa et benignitas Scipionis ... ut extremum finem secundo bello Punico ... imponeret. TAVRINVS Staur praef 3 quae sua est et humanitas et benignitas prope singularis. LATOMVS c Luth fol.10r Cùm autem benignitas et humanitas illuxit salvatoris nostri dei. ARCHIV Polon-Hung 134 (1540) Pro... ea humanitate benignitateque, qua usa est erga serenissimam filiam nostram maiestas vestra. PERNA ded 27 p.358 (1579) Insignis illa humanitas tua atque benignitas singularis. CANISIVS exercit p.58 Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. saepe.
9) h. et caritas: ANGELI-Iac Aristeas 265 Subditorum humanitas atque caritas (gr. φιλανθρωπία). LAMOLA ep p.239 (1434) pro ea humanitate atque caritate, qua ... . DECEMBRIO-PC ep p.512 B. (1439). ANON cons Constantin p.167 Quis enim ita a fide Christiana, ab humanitate, a caritate alienus existit qui non moueatur animo ... .
10) h. et comitas: GVARINO praef Plutarch vitae 18,1,7 (ca. 1412) humanitas et diuina ferme comitas tua. AGRICOLA-R mai. comm Cic Manil p.23 item in eodem Cn. Pompeio est innocentia, temperantia, comitas, fides, humanitas. POLIZIANO ep 4,2,12 (1492) comitas, humanitas, affabilitas quanta fuerit eximia quadam in eum totius populi atque omnium plane ordinum benevolentia declaratur. BRANDOLINI comparatio 3,99 sed togatae quoque domesticaeque virtutes – humanitas, facilitas, liberalitas, comitas – principi sunt in omni vita maxime necessariae. FORESTI mul fol.139v Pollebat equidem in hac muliere ... incredibilis humanitas, singularisque facilitas, ac inexplicabilis comitas. LVTHER op 40,3 p.649 (1527) In historia Euangelica mira et incredibilis erga poenitentes et pios eius est humanitas, comitas ac suavitas. saepe.
11) h. et affabilitas: LAPO cur comm 9,5 Humanitas enim et affabilitas, cum in privatis hominibus laudanda, tum in principibus maxime admirabilis est. VALLA-L gesta 2,13,27. PEROTTI ccopiae 2,781 et populariter, hoc est affabiliter, humaniter, blande et cum fauore ac gratia populi ... Et popularitas, affabilitas, humanitas. POLIZIANO ep 4,2,12 (1492) comitas, humanitas, affabilitas. ERASMVS ep 85 (1498) humanitas comitasque, qua me isthic tractauit. CELTIS Norim sig.o2v venusta adest illis feminis Norimbergensibus comitas, affabilitas, mitisque humanitas. ECK ep 13 (1514) de eius erga subditos miti affabilitate et benevolenti humanitate. BVLLINGER in Matth fol.222v ubi quoque affabilitatem et omnem humanitatem erga indigenas et peregrinos intelligere oportet. == in Luc fol.11v Laudatur è contra in Rahele et Rebecca affabilitas et familiaris humanitas. == in Luc fol.15v Commendatur autem nobis humanitas et affabilitas cum erga omnes homines, tum maxime erga pios et honestos. SCALIGER-JC carm II p.242 (tit) Humanitas Deo proxima. (versus) Affabilitas ingenii pignus amoeni ... . MVRET-MA or II 21 Quid ego nunc comitatem, affabilitatem, humanitatem praedicem? saepe.
12) quae tua est humanitas (cp. CIC. Att. 7,7,1 si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. PLIN. epist. 8,8,7 quae tua humanitas): FILELFO-F or ed. Muellner 5 p.160 nosco enim gravissimum iudicium vestrum, nosco ingenium, nosco litteraturam, qui mihi tametsi, quae vestra humanitas est, non mediocriter affecti videamini. PEROTTI ccopiae 3,3 Praeterea qui, quae, quod frequenter accipiuntur pro tantus, tanta, tantum, et hoc tribus modis. Nam et 'cuius humanitatis es' dicere possumus, et 'qua humanitate es', et 'quae tua est humanitas' pro tantae humanitatis es, tanta humanitate es, tanta tua est humanitas. ALDVS praef 67 p.101 (1509) ut saepe etiam, quae tua est humanitas, convivam tuum esse volueris. == praef 71 p.106 (1512) id quod si videres, miseresceret te Aldi tui, quae tua est humanitas. == praef 73 p.110 (1513) scio miserebere, humanitas quae est tua. == praef 77 p.118 (1513) nos, quae tua est humanitas, valde amas. == praef 82 p.130 (1514) quos poetas mihi, quae tua est humanitas, qui tuus amor erga bonas literas, daturum te ... benignissime polliceris. CLICHTOVE reg off fol.3v michi, quae sua erat humanitas, in quotidianam consuetudinem ... secum habendam ascito. CONTARINI-G Sepulveda ep 2,14,9 (1540) de opusculo illo ... , quo me honestare, quae tua est humanitas, uoluisti. SECVRIVAGVS Nostradamus ep ined 23 (1561) quod si facio, ut quae tua est humanitas, non moleste laturum te certo scio. PERNA ded 7 p.314 (1568) quem puto praeter nomen et sumptum nihil in librum contulisse, idque ut tibi, quae sua est in omnes humanitas, gratificaretur. DVDITHIVS ep 226 (1568) quod beneficium mihi, sat scio, quae tua est humanitas, non denegabis. BORRIVS-H motu p.87 accipe igitur, quae tua est humanitas, librum. == motu p.212 Tu igitur ... , quae tua est humanitas, tertiam hanc partem excipe vt tuam. BLACKWOOD op p.116 (1581) ut, dum placere cuperet omnibus, quae ipsius humanitas erat, et sine delectu quosdam ad prima regni munera ... promoveret. BENCIVS ep syll I p.71 (1590) id ego, quae tua est humanitas, futurum non despero. THORLACIVS ep Jonsson Island 2,17 (1593) me, si non aliter, certè nomine tenùs, tibi, quae tua est humanitas, innotuisse. WOWERVS ep p.37 (1599) Haec, quae humanitas tua est, facile suadenti ignoscis. saepe.
B) perifrastisch: – 1) h. dignetur: SALVTATI ep 9,12 (1395) dignetur tua sublimitatis humanitas ... illum (scil. Ennium) michi exemplandi gratia commodare. LAETVS-P ep ex Castro 18 p.198 (1467) Sed humanitas uestra tanta est, ut uel minimo cuique respondere dignetur. IAN PAN poem p.476 (Ad Matthiam regem) Hic me rogare tua modo est humanitas | Dignata, summe Principum. ERASMVS ep 1864 (1527) dignabitur tua humanitas ad me mittere articulos. == ep 2122 (1529) si modo tua humanitas dignabitur autoritate ... sua nostram adiuuare commendationem. BANCHVS ep Tigur III p.202 (1554) quod humanitas tua dignata sit ... in numerum me suorum recipere. CIBO BOERIVS Nostradamus ep ined 42 (1557) Haec quidem quaesita si literis humanitas tua mihi explicare dignabitur. COX-R ep Tigur I p.16 (1559) Gratam rem fecerit tua humanitas, si ista ... amicis meis summis communicare dignetur. FABRICIVS-V op p.354 (1656) Tua humanitas ... ad amicitiae haec literaria commercia provocare me dignata est.
2) sonst: AVRISPA ep 54 (1430) Ut codex unus De sanctorum vitis tibi redderetur humanitas domini Pallantis ... curae accepit. POGGIO ep III 4,25 (1453) tua humanitas mihi suam operam pollicita est. PHOSPHORVS ep ex Castro p.220 (1467) humanitas uestra nouit captiuorum maestitiam ac dolorem. AVGVSTINVS ZAGABRIENSIS ep p.20 (1454) Tua me humanitas commendatum habeat, tuam praeterea magnificentiam oro ... . BESSARION ep 74 p.559 (1471) humanitati vestrae agimus gratias, qui lucubrationem nostram tanti feceritis. ERASMVS ep 22 (1489) Gratias ago immortales tuae humanitati ... cui me usque adeo curae esse video. == ep 672 (1517) Boni consulet tua humanitas quod et alioqui extorquet necessitas. == ep 784 (1518) Cui sane viaticum dedi quantum mihi visum est fore satis; tamen si quid forte defuerit, non grauabitur humanitas tua reuerenda illi suppeditare. == ep 1606 (1525) Dabit operam humanitas tua ut hic quoque utamur, fruamur, quemadmodum scribis, amicis communibus. == ep 2192 (1529) Equidem praeclare mecum actum iri putabam, si nostram excusationem humanitas tua boni consuluisset. CELTIS ep 246 (1500) Poterit namque humanitas vestra plurimum apud dominum doctorem Fuchsmagen. LONGINVS-Vin Celtis ep 280 (1502) quam primum tua humanitas Viennam redierit et reviserit. RVSTINIMICVS Celtis ep 247 (1500) Valeat tua humanitas. HESSVS gen ebrios sig.A2v Vellem ... alium vestra prestabilis humanitas ad id operae subeundum magis idoneum delegisset. LASCO-I min. ep p.730 (1526) tuae humanitati magnam habeo gratiam; ceterum oro meminisse velit tua humanitas literarum ... scribendarum in favorem Ecclesiarum peregrinarum. HASENBERG Erasmus ep 2247 (1539) tua amantissima humanitas mei mentionem parum splendidam faceret. == ibid. Valeat tua clarissima humanitas in perpetuum iubar. HARPSFIELD hist Angl dedic sig.a2v Non lubuit igitur, neque vero commode licuit Belgio egredi, et tranare maria, illustrissime domine, praesertim cum tua me humanitas invitaret è propinquo. MVLE-C Lossius-L ep 49 (1555) Plura iam ad tuam humanitatem scribere occupationes meae non permittunt. GEVERANVS Lossius-L ep p.137 (1558) T. Humanitati addictiss. HVDDE Lossius-L ep p.148 (1559) Tuae humanitatis observantissimus. BILLERBEG hodoep p.197 Litteras meas... humanitati tuae transmissas esse, minime dubito. == hodoep p.207 sciat humanitas tua, me hactenus beneficio et misericordia Dei bene valere.
IV) Gelehrsamkeit: – A) allgemein: - 1) eigentlich (cp. VA): SALVTATI ep 12,18 (1401) Quod non verear tibi scribere ... est propter humanitatem tuam, qua – vocabulum enim polysemum est – non solum litteris et scientie eruditione principibus ..., sed etiam viris studiosissimis antecellis quave tantam exhibes erga cunctos mansuetudinem et comitatem ... ; quo fateri oportet te non in maiore dignitatis et status luce versari quam virtutis atque doctrine, que duo unicum illud humanitatis vocabulum representat. nam non solum illa virtus, que etiam benignitas dici solet, hoc nomine significatur, sed etiam peritia et doctrina. BRVNI dial Verger p.92 Vide, queso, philosophiam, ut eam potissime consideremus, que est omnium bonarum artium parens et cuius ex fontibus hec omnis nostra derivatur humanitas. BARZIZZA-G ep 24 (1431) In quo meo dolore nullae me litterae philosophorum satis iuuant, sed omnia faciam quae humanitas mea patietur. POGGIO ep II 6,10 (1437) Quod si humanitas ferret, dicerem me plus Nicolao quodammodo debere quam iis qui me procrearunt. Illi enim ignarum rerum omnium genuerunt, hic reddidit sua opera doctiorem. Illi tantum ut essem effecerunt, is ut essem cum honore et dignitate. Illi alimenta corporum prebuere, hic animum moribus formavit et recte vivendi institutis. ut quantum ceteri parentibus atque educatoribus suis debeant lege nature, tantum ego Nicolao nostro et eius nomini iure humanitatis et suis erga me meritis me debere profitear. == ep II 9,4 (1439) Mirabar, cum sis homo nostris studiis, hoc est humanitatis, ab iuvente etate deditissimus, quid sibi vellet tuam diutina mora in tanta barbarie hominum. POLENTON script ill p.174 omnibus in doctrinis quibus esset tunc humanitas erudita. GVARINO ep 862 (1452) (de reflorescenti eruditione) Sensim augescens humanitas veteres, ut serpens novus, exuvias deponens pristinum vigorem reparabat, qui in hanc perdurans aetatem romana portendere saecula videtur. PLATINA laud art p.110 studia bonarum artium, ejusque eruditionis, quam humanitatem appellamus. == laud art p.113 haec eruditio, quam humanitatem Cicero vocat. PHILETICVS disp 1,4 Humanitas tua, princeps Musarum decus et spes studiorum amplissima, tanti faciunda est. == disp 1,12-13 Humanitas vero duplicem significatum prae se fert: ... alias et verius eruditionem unde humanitatis, hoc est eruditionis, studia nuncupantur, quam παιδείαν Graeci vocitant. Id sane Cicero in Catone maiore videtur significasse: "Non solum", inquit, "Athenis cognomen deportasse, sed prudentiam et humanitatem intelligo". Sed apertius Varrò, libro Rerum humanarum primo, sic reliquit: "Praxiteles qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus". Quippe non aliud quam doctiorem. eruditioremque significare potest humanior, nisi velimus a sententia dissentire. PEROTTI ccopiae 10,119 Hinc humanitas dicta eruditio atque institutio in bonas artis, quas qui sinceriter cupiunt atque assequuntur, hi sunt maxime humani (cp. BEROALDO mai. ep p.362 G. (1486) humanitatis professor humanus esto). BARBARO-H min. ep 89 II p.14 (1487) quamquam Bembus noster, humanitatis flos, politiarum pater, homo cum doctrinae tum morum elegantia visendus. ERASMVS ep 43 (1495) Studiorum enim similitudo glutinum est caritatis. Ad quam si humanitas ulla, si doctrine quippiam, vt ipse existimas, michi accessit ... . ADRIANI or fun Iul Med p.34 Athenienses quondam, a quibus humanitas, doctrina, relligio pietasque ortae. BVDAEVS Erasmus ep 987 (1519) humanitas singularis et erudita. CHYTRAEVS-N Casa Gal p.10 Erat autem ille Episcopi domesticus homo provecta aetate, singulari doctrina, incredibili humanitate, praeclara eloquentia. PONTANVS-Iac progymn praef 3 iis doctrinarum studiis ... , quibus Humanitatis nomen inde a priscis usque temporibus est attributum ... Et quoniam omnium expeditissima, utilissima, iucundissima linguae latinae comparandae ratio haec apparet, cur non omnes, quotquot Humanitatis, ac proinde etiam latinitatis sunt studiosi, huiusmodi libros, quales nos iam informavimus, et quodammodo adumbravimus, quam diligentissime evolvant, ego quidem causae nihil video. == progymn 1,97 quorum libri ab omnibus et Humanitatis, et latinitatis studiosis quam accuratissime legendi sunt. FRISCHLIN epic p.3a qui a litteris alienus (alienas ed.), aversus a Musis, nulla humanitate imbutus. BOZIVS imp virt p.140 Nam quis ignorat quanta sit humanitas borealibus populis, nisi exuerint eorum multi illam, postquam defecere a fide catholica? Quis ignorat quanta sit omnium disciplinarum artiumque omnium notitia et studia? SCALIGER-JJ ep p.814 (1603) Epistolam meam alicui ostende qui aliquem et bonarum literarum et humanitatis sensum habet. MORIN Galilei ep 177 (1634) Nisi tua celebri fama tuisque libris eruditissimis humanitas tua singularis iampridem mihi innotuisset. BOECKLER Lossius-L ep p.464 (1661) sed interiores quoque illas litteras, et mysteria musarum, non ad ornatum modo, sed multiplicem humanitatis omnis in republ. usum pertinere iudicas.
2) perifrastisch: SALVTATI ep 14,17 (1405) volunt etiam Epicurii ... nec Stoici consentiunt .. licet Peripateticorum humanitas velit ista quodammodo perficere beatitudinem, quam diffiniunt bonorum omnium redundantiam et congregationem. ERASMVS ep 413 (1516) quae tua est humanitas, imo prudentia, boni consulet, spero, quod fecimus (scil. editionem Novi Testamenti). PRECELLIVS Erasmus ep 398,1 (1516) Omnium mortalium praestantissime vir, tua spectatissima humanitas ... in Adagiis tuis ... de quodam libello insignium metaphorarum inscripto promissum ... inseruerat. HOYER-C Lossius-L ep (1557) Quare tuae humanitati ignorare (!) nolo, nos vitam agere Haffniae ibique studiis operam navare.
B) humanistische Schul- und Universitätsfächer (cp. VB): GIRALDI-LG dial 2,6 ut extraordinarius humanitatis lectionem publice Graece et Latine profiteatur. PONTANVS-Iac progymn 1,1 Ego itaque, cum iam inde usque ab initio laboris mei progymnasten me esse optaverim, et studuerim: hoc est, adolescentes Humanitatis alumnos latinae linguae mysteriis initiare. == progymn 1,32 Depulsi sumus de spe, ego Humanitatis, iste Rhetoricae. == ibid. Ab Humanitate reiectus sum. == ibid. nec sequente autumno Humanitate donaberis, si ad sedulitatem non addideris vel plurimum. == progymn 1,78 Non es futurus profecto: ego enim in scholam Humanitatis evolabo. == progymn 1,88 nullamque eximiam in Humanitatis doctoribus scientiam inesse. SOCIETAS IESV rat stud p.14 (1599) Praestantes humanitatis magistri praeparandi. == rat stud p.17 Anniversariae vacationes generales classium superiorum breviores non sint uno mense, nec longiores duobus. Rhetorica, nisi mos universitatis aliud exigat, mense vacet; humanitas tribus hebdomadis, suprema grammaticae duabus, una tantum reliquae. == rat stud p.95 Caveat, ne gradus, quibus quinque scholae inferiores, videlicet rhetorica, humanitas et tres grammaticae constant, ulla ratione permisceantur. == rat stud p.97 Ubi sunt tres scholae, duae inferiores retineant gradum modo praescriptum duabus ultimis in collegio quatuor classium; suprema vero vel sit pura humanitas. vel in duos dividatur ordines, quorum superior rhetoricae, inferior humanitati respondeat. == rat stud p.100 Ad examen semel aut, si opus sit, iterum ab omnibus classibus soluta oratione, a suprema vero grammaticae et humanitate semel etiam carmine, et, si videatur, semel graece aliquo dierum intervallo in schola scribendum est. VOSSIVS-GJ vita 315 p.251 Eadem in urbe varia scripsimus: in humanitate quidem De organicis disciplinis lib. V. ... item in Theologicis... .
V) studia humanitatis (selten Singular, z. B. PICCOLOMINI, WYLE): – A) allgemein, humanistische Bildung oder literarische Interessen (cp. IVA1): SALVTATI ep 2,18 (1369) divinarum humanarumque rerum volumina ... pariter continens, utriusque sophie ... non ventoso sensu, sed vere realitatis solidam existentiam attingebat, et denique omnia humanitatis studia longa exercitatione complexus ad universas vite partes et sibi et ceteris consulebat. == ep 3,15 (1374) eloquentiam, si placet, ipsius Petrarcae contemplemur, qua quantum in ceteris humanitatis prevaluerit studiis manifeste monstravit. BARBARO-F ep II 5 (1416) ut, cum his studiis humanitatis operam daret, nemo ferme tam laudis avidus fuerit, ut amplius sibi tribueret quam huic concederet. == ep 175 (1440) cum tibi tantum in amicitia et in studiis humanitatis et doctrine, quantum paucis, concedam. POGGIO ep I 10 (1421) Vidi preterea inventaria diligenter facta, in quibus nihil erat dignum studiis humanitatis. MANETTI longaev 18 (Niccolò Niccoli) post latinarum litterarum eruditionem ceterarum artium studia neglexit quamquam utiliora ac vendibiliora viderentur; humanitatis vero peritiam, unde virtutes eruuntur, unice adamavit adamatamque sibi delegit et voluit. Haec enim humanitatis studia ad virtutem apprime spectare et pertinere manifestum est. Nam in his ipsis prae aliis artium studiis honestum quaeritur quaesitumque haud dubie reperitur. TINCTORIS-I Torn. opusc p.680 (Köln 1446) Atque ideo id libencius fecimus, quo probitatem ac virtutem huius predicantes ignaviam atque perversitatem eorum refringamus, qui humanitatis studia vituperant et ab hiis omnino censent abhorrendum. ROTH-Ioh Heimburg ep ed. J. 3 p.314 (Rom 1454, an Gregor Heimburg) Cede igitur, mi Gregori, sententiae tuae, fateareque aliquando, istam tuam oscitantem et dormitantem iuris scientiam nostris humanitatis studiis esse longo intervallo postponendam. GOSSEMBROT-V Meisterlin ep 10 (Augsburg ca. 1461) Tua, inquam, sunt ista humanitatis studia, tuo opere, cura et vigilijs parta. WYLE ep ed. Wolkan 5 (1456) te humanitatis studio fore deditum. == ep 14 (1461) Nec est, quod adhuc viderim ad studia humanitatis conferens mihi, quod magis placeat hoc Quintiliano. PEROTTI ccopiae 10,119 artes ipsae liberales humanitatis studia appellata sunt. BARBARO-H min. ep 12 I p.17 (1480) Nos quidem tempus omne ... in illam curam destinavimus, ut pro virili parte naturalis philosophia cum studiis humanitatis in gratiam redeat. GIBBONS conc p.104 humanitatis studiorum magnus, maior tamen virtutum profectus extabat. SCHRÖDER opusc p.183 Item de Paulo II. qui humanitatis studia cane et angue peius oderit, atque ita contempserit, ut studiosos eius uno nomine Haereticos nuncupārit. CASELIVS ep p.115 (1667) ut te ad litterarum et humanitatis studia colenda inflammarem.
B) spezifisch, humanistische Schulausbildung o. Universitätsstudien (cp. IVB): AVRISPA ep 11 (1424) invenio Bononiae non haec studia Graeca solum sed omnis humanitatis studia adeo ab horum animis aliena esse, ut hic sine fastidio non sim. == ep 25 (1426) Ei est nomen Antonii Panormitae, natione est siculus et patre nobilissimo prognatus. ipse iuri civili et pontificio operam navat, in quibus eruditissimus est; in studiis vero humanitatis, pace omnium qui vivunt dicam, si tu ille, i. Guarinus Veronensis, non esses, aequalem non haberet. LAPO cur comm 5,3 Illos tantum modo enumerasse contentus ero quos mihi et studia haec humanitatis et consuetudo vitae devinxerit. VALLA-L eleg 3 praef Neque vero hoc dico ut iuris studiosos carpam, immo ut adhorter potius persuadeamque sine studiis humanitatis non posse, quam cupiunt, assequi facultatem malintque Iurisconsultorum, quam leguleorum similes esse. GVARINO ep 862 (1452) ut ad ineuntes usque annos nostros tantopere studia ipsa humanitatis obdormissent iacentis in tenebris. BIONDO Italia 6,74 in quo praesenti saeculo viros habemus nobiles studiis humanitatis ornatos. BEVILACQVA-Giorgio or Veron p.1667 Ex Guarino nostro ea studia humanitatis hausisti, i. Ermolaus Barbarus, quibus adeo perflores, et illa te semper condecorarunt, ut nemo, qui abs te scripta edita legerit, non idem quandam eloquentiae veteris effigiem contempletur. PANORMITA dict Alph 2,13 inertissime se respectu Caesaris praedicare nequaquam veritus, tametsi a nonnullis tum studiis humanitatis tum militiae scientia non in ultimis ipse reponeretur. LVDER intimat 1 B. (Heidelberg 1456) Dominus Frydericus princeps Reni ... latinam linguam iam pene in barbariem versam atque perlapsam restaurare suo in gymnasio cupiens, studia humanitatis id est poetarum oratorum ac hystoriographorum libros publice legi instituit atque decreto suo sanciuit. ... si quis latino eloquio operam dando se clariorem efficere volet, libros studiorum humanitatis comparando ... ea audire studia non contempnat. CARBONE or fun Guar p.390 quos ad omne genus elegantiae, potissimum ad humanitatis studia natura ipsa pronos instituit. PICCOLOMINI comm 1,11,4 Unus tamen inter consecretarios fuit, Michael Fullendorfius, qui cum mansuetiores amaret musas et studia sectaretur humanitatis. 2,41,1 Guarrinus Veronensis ... magister fere omnium qui nostra aetate in humanitatis studio floruerunt. POLIZIANO misc 90,2 in litteris et humanitatis ac sapientiae studiis. ERASMVS ep 39 (1494?) Huicne tempestati acerbissimae blanda humanitatis studia conueniunt? BEROALDO mai. comm Apul ded sig.a4r Tu me perinde ac in studiis humanitatis neque postremum, neque imi subsellii professorem muneribus es prosecutus. RHENANVS ep 36 (1514) Qui cum in Heidelbergensi academia studia humanitatis profiteri vellet, Plinii epistolas primo interpretari coepit. BECKER-Bal Lossius-L ep p.216 (1540) nos adolescentes, qui sub eisdem ducibus, in iisdem castris, uni domino Christo militantes, humanitatis studia profitemur. GIRALDI-LG dial 2,5 in cuius gymnasio primas obtinet in humanitatis studiis Nannius. LONICER-Ph chron I p.128 Scribunt nonnulli in Turcia nullas esse scholas. Nec enim tantae barbariae locum dari posse credunt, vbi humanitatis studia vigeant ... Verum ... scholae apud Turcas pro pueris et puellis instituuntur. Nec vero in eo sunt flore humanitatis studia, in quo olim in Graecia fuēre. Ea enim studiorum fere meta est, vt lingua vernacula legere discant et scribere. VLADERACCVS ep 2 p.259 (1585) Feliciter valete, artium, linguarum et omnis humanitatis candidati pueri. PONTANVS-Iac progymn praef 3 Ergo Dialogos plurimos facere, ob caussam allatam constitui: verum ita scriptos, ut eorum partim in tribus scholis inferioribus explanari, omnes autem a studiosis scholarum Humanitatis in manibus haberi possint. FRISCHLIN praef p.219 in monasteriis Scholas instituit, ut ... ingenui adolescentes inibi studiis linguarum et artium humanitatis quasi initiati, ad munus docendi in Ecclesia praeparentur. REIFENBERG Saeckma ep p.344 (1628) Academiam meo iudicio commendant studia humanitatis et antiquitatis, qua causa est ut Leydensis emineat
VI) Definitionen: SALVTATI ep 12,18 (1401) Quod non verear tibi scribere, magnificentissime domine, primum et precipuum est propter humanitatem tuam, qua ... tantam exhibes erga cunctos mansuetudinem et comitatem, quod timidos erigis, ut excellentie tue ac magnitudinis obliti, tecum in maxima securitate loquantur. quo fateri oportet te non in maiore dignitatis et status luce versari, quam virtutis atque doctrine, que duo unicum illud humanitatis vocabulum representat. nam non solum illa virtus, que etiam benignitas dici solet, hoc nomine significatur. PEROTTI ccopiae 10,119 Hinc humanitas dicta eruditio atque institutio in bonas artis, quas qui sinceriter cupiunt atque assequuntur, hi sunt maxime humani; quapropter et artes ipsae liberales humanitatis studia appellata sunt. Huius enim scientiae cura et disciplina ex uniuersis animalibus soli homini data est. Sed quia homo inter omnia animalia quae morti obnoxia sunt maxime mitis est, idcirco humanus pro facili et miti et tractabili ponitur, et humanitas interdum facilitatem quandam et tractabilitatem beniuolentiam que erga omnes significat, quam Graeci φιλανθρωπίαν uocant, quasi amorem in homines: φίλος enim amor est, ἄνθρωπος homo. PHILETICVS disp 1,12 Humanitas vero duplicem significatum prae se fert: mansuetudinem quandam in primis, morumque dexteritatem atque benivolentiam, simul et facilitatem erga omnis homines mixtam, id scilicet quod Graeci φιλανθρωπίαν dictitant. PONTANVS-Iac progymn 1,88 Musaeus: "Bene iudicas. Humanitas igitur in latina lingua idem est, quod natura hominis, quodque ad hominem pertinet, eiusque proprium est: hoc, inquam, totum humanitatis nomine comprehenditur. Sic eos omnem humanitatem exuisse dicimus, qui naturae officia contempserunt, perinde ac si homines se esse quodammodo obliti sint. M. Tullius agens de parricidio, quod a Sexto Roscio filio commissum accusatores mentiebantur: Magna est enim vis humanitatis, inquit, multum valet communio sanguinis, reclamat huiusmodi suspicionibus ipsa natura. Deinde humanitas est, quae a Graecis φιλανθρωπία dicitur, dexteritas quaedam et benevolentia erga omnes nobiscum naturae societate foederatos, prorsus erga omnes homines: morum facilitas et suavitas, lenitas, placabilitas, mansuetudo. Sic Cicero scripsit difficillimam esse societatem gravitatis cum humanitate. Idem laudat nescio quem, qui summam severitatem cum summa humanitate coniunxerit. Sequitur tertia notio, qua capitur pro eruditione et institutione in bonas artes: Graeci παιδείαν vocant. Cicero: Homo non hebes neque inexercitatus,neque communium literarum et politioris humanitatis expers. Et alibi: Omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur. Testis item a Gellio adducitur." ibid. "Adiungam his tertiam ex A. Gellio, apud quem ita scriptum est: Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus una homini data est, idcirco Humanitas appellata est. ... Etiam. Sed quod bona cum venia tanti scriptoris liceat mihi dicere, cum neque istarum, neque aliarum artium, ut Mathematicae, Medicinae, Iurisprudentiae, Philosophiae, Theologiae participes sint aliae animantes praeter hominem, si quid haec ratio valeret, eaedem illae quoque quas recensui disciplinas, Humanitatis nomen ferrent". Verannius: "Recte argumentationem concludis: non placethaec ultima caussa. Quibus autem finibus, quibus terminis Humanitatem circundas ac circumscribis?" Musaeus: "Grammaticis (quo nomine duarum linguarum, Graecae videlicet ac Latinae acerrimum, et admodum late patens studium intelligo) poeticis, oratoriis, historia sive antiquitatis notitia, dialecticis, et morum philosophia. Non quidem his solis, sed his potissimum." KILIAAN etym p.188 heuscheyd. Ciuilitas, vrbanitas, modestia: et Munusculum ciuilitatis, humanitatis et gratitudinis ergò. == etym p.194 hofscheyd. Affabilitas, humanitas. == etym p.248 kourtoysie. Ciuilitas, humanitas, comitas aulica.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Marianne Pade
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
Marianne Pade, humanitas, in Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 23.08.10 22.07.15 08.09.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.