nonuplus
nonuplus, -a, -um – neunfach: ALBERTI aedif 5,12 onerariae navis longitudo uelim ad latitudinem sit ne minus tripla, fugacis navis ne plus nonupla. ACHILLINI prop fol.188r Item si tripla triplam multiplicando producitur nonupla, quia nonupla est duae triplae apud eos, et tripla nonuplam multiplicando producitur vigesimaseptupla. GALILEI nunc 1 p.61 tubum primo plumbeum mihi paravi, in cuius extremitatibus vitrea duo Perspicilla, ambo ex altera parte plana, ex altera vero unum sphaerice convexum, alterum vero cavum aptavi; oculum deinde ad cavum admovens obiecta satis magna et propinqua intuitus sum; triplo enim viciniora, nonuplo vero maiora apparebant. TORRICELLI op I 2 p.297 Hoc modo ostendetur cylindrus ad solidum trilinei primae parabolae triplus; secundae vero parabolae quintuplus; tertiae parabolae sestuplus, quartae vero nonuplus.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, nonuplus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 22.11.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.