pathognomonicus
pathognomonicus, -a, -um – eine Krankheit anzeigend, zu einer Krankheit gehörend, symptomatisch: LANGE ep med p.459 Ob id veteres non ex lotio tantum, sed ex signis ac indiciis pathognomonicis vniuersaque symptomatum morbi syndrome, causam et substantiam morbi, a quibus remediorum indicationes acciperent, summo studio et obseruatione scrutati sunt. BVONAMICI mot p.10 speciatim medici signa habent, quae pathognomonica appellant. BARTHOLINVS-T ep med I p.328 (1646) varias deliriorum et mentis motionum causas veras, genuinas et, ut metaphorice diagnostices vocabulum huc transferam, pathognomonicas quo melius assequaris. PEXENFELDER appar p.641 Simiotica continet morborum tam ea, quae malum patefaciunt, signa, - quae Dilotica vel Pathognomonica dicuntur - quam ea, quae morborum eventus docent, et Prognostica vocari solent.
gr.: GABVCCINI comit 2 fol.35v Caeterum quoniam earum notarum comitialis morbi omnium quinque sunt genera, quaedam enim affectionem significant, παθογνωμονικὰς graeci uocant, quae a morbo quem indicant feiungi non possunt. GERHARD-J in II Petr p.192 Πλεονεξία ex vi nominis significat studium semper plus habendi, quod avaris est proprium et παθογνωμονικὸν vitium.
Lexicographica: TLL 0, LSJ

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, pathognomonicus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 05.10.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.