alchimista, alchemista, alcymista, alkimista
alchimista (alchem-, alcym-, alkim-), -ae, m. – Alchimist: PETRARCA rem 1,111,7 Magna michi promittit alchimista. BENVENVTO comm Dante inf 29,73-75 Est ergo poena Alchimistarum talis, quod stant simul sociati et appodiati unus alteri, sicut tegula coniuncta cum tegula. SERRAVALLE comm Dante inf 29,37-39 ubi ponitur pena alchimistarum et eorum qui falsaverunt metalla. BARATELLA Polyd 3,575 quo quisque proteruus | Alchimista dolens massas alternat in aurum. FICINO ep 7,35 Quantum uero uanissimos illos, quos uulgo Alchimistas appellant, totiens et fallit opinio et fortuna frustratur, quotiens inferiora metalla conflare in aurum moliuntur. PLATINA princ 2 p.111 Idem dici de his potest, quos alchimistas vocant. LOCHER navis p.209 Valeant alchimistae, quoniam species rerum transmutari non possunt. LEONARDI lapid 2,7 p.80 Falcones sive auripigmentum et a vulgo arsinicum dicitur: cum per sublimationem dealbatur, rubeum in aureum colorem vergens naturam sulphuris habens, quod Alkimistae unum de spiritibus vocant. LVTHER ep 154 (1519) ex cupro aurum optimi sane Alchimistae illi fecerunt. VERMIGLI in I Cor fol.56v Videntur isti non absimiles Alcymistis, qui semper thesauros et immensas divitias et pollicentur et aliis proponunt. SENDIVOGIVS sulph p.58 Descripsimus in Dialogo Mercurij cum Alchimista congregationem illam Alchimistarum, vbi consultabant, ex qua materia et quomodo faciendus sit Lapis Philosophicus. BACON org p.157 Solent se immiscere naturae - quoad opera - mechanicus, mathematicus, medicus, alchemista, et magus, sed omnes - ut nunc sunt res - conatu levi, successu tenui.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, alchimista, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.09.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.