intorticium, intortitium
intorticium, -i, n. – Wachskerze, Fackel: BVRCHARD diar ed. Th. I p.19 (1484) Aliis sex diebus intermediis, nullum positum fuit intorticium supra columnas prefatas, sed tantum novem supra castrum doloris et candele pro medietate, ita quod inter singulas duas candelas locus vacuus pro alia candela haberetur. GIBERTI-GM op p.265 Ac priusquam exeant e sacrario, clericus a missis candelas accendit, et candidae cerae ferens intortitium praecedit ad altare. RITVALE Rom p.296 Acolythus accendit cereos seu intortitia. RITVALE Rom p.464 Accenduntur hac die intortitia multa circumcirca in Ecclesia et candelae supra castrum doloris. PISCARA caerem p.32 in minoribus verò Ecclesiis, ubi talia intortitia haberi non possunt, adhibeantur faces, vel cerei, congruentis longitudinis, ac ponderis. == caerem p.431 praecedente Subdiacono ... , qui medius erit inter Ceroferarios, procedunt omnes cum intortitiis albis, seu cereis accensis bini.
lex.: KILIAAN etym p.564 tortse. Fax, funale, taeda. vulgò intortitium.
Lexicographica: TLL 0; NIERMEYER

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, intorticium, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.09.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.