coenobiticus, caenobiticus, cenobiticus
c(o)enobiticus (caen-), -a, -um – mönchisch: GAGVIN or p.86 (1472) petra soliditatem cenobitice conversationis exprimit. TRITHEMIVS exhort p.42 qui ad puritatem institutionis coenobiticae conservantur. == pent p.244 disciplinam caenobiticam inviolabiliter conservantes. LEFEVRE in ep Paul fol.cxiv Si quis cenobiticam vitam suscipere vellet. CLICHTOVE Antiluth fol.121r figura quaedam erant et rudis effigies coenobiticae professionis, qua separantur homines à seculi communione et contagio. RHENANVS Erasmus ep IV (1540) cultum canonicorum coenobiticum, quo hactenus vsus fuerat, huiusmodi de causa mutare coactus est. BVCER grat Angl p.45 legem illam, ... quae à sancto coniugio prohibet omnes in ordinem sacerdotum, vel ad vitam coenobiticam semel assumptos, aut assumendos. ESTIVS annot p.270 Nec tamen sententia haec contrariatur vitae monasticae, quae apud Christianos est, maximè quae cenobitica frequentatur; imò cum ea pulcherrimè consonat, et nunquam ad anachoreticam admittendus est, nisi qui prius cenobiticam probaverit. MORIN disc paenit p.476 vitam cenobiticam elegisse ut peccatorum Paenitentiam agerent.
Lexicographica: TLL 0; NIERMEYER

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, coenobiticus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 14.05.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.