assentatiuncula, adsentatiuncula
assentatiuncula, -ae, f. – Schmeichelei: SCALA ep 47 p.41 (1474) longissime es ab omni vanitate et turpi assentatiuncula. POLIZIANO ep 3,24,3 (1491) Assentatiunculis autem quorundam aut item obtrectatiunculis, et ineptis et levibus, non magis equidem aut attolor aut deprimor quam umbra ipsa mei corporis. COLLENVCCIO apol p.4 Quod felix igitur faustumque esset, iret fortunata coniunx, nec procorum blanditiis nec muliebribus assentatiunculis adhiberet animum, sed virum in primis diligeret. ERASMVS mor 22 p.96 In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. == ad 1,10,18 De callidis ac versutis, quos haud facile sit objecto munusculo, aut assentatiuncula, pollicitisve fallere. CERVINVS-AL opusc p.64 assentantiunculis enim et cavilatoribus nunquam patefaciebat aures. CARDOSVS ep 18 p.151 ut eorum gratiam adsentatiunculis quibusdam ineptis et insulsis demereri possit. FORSETT Ped 1,1 Servum pol probrum; sed assentatiunculas expecto. SOCIETAS IESV ordinationes p.47 inania officia, et affectatae assentatiunculae; et id genus alia, quae haud parum dedecent. PERIZONIVS ep syll IV p.744 (1675) vulgari potius assentatiuncula, uti nunc quidem in more est positum, tuam me aucupari gratiam.
Lexicographica: TLL adsentatiuncula (3x, PLAVT., CIC., AMBR.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, assentatiuncula, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.05.09 10.01.10 04.05.11 20.07.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.