perceptibilitas
perceptibilitas, -atis, f. – Erfahrbarkeit, Eindrucksfähigkeit: LANSPERGER paraphr sig.Q3v Cum autem nemo in aequalitate teneritudinis, et nobilitatis, et perceptibilitatis possit Christo aequari - quia tenerior fuit in calcaneo, quam tu in oculo, et clavus magis afflixit Christum, quam ignis Laurentium - Ideo nullus etiam dolor eius comparari potest. IANSENIVS-C Gand. in concord II p.991 In aliis enim variis modis inter patiendum dolor mitigatur, et perceptibilitas tollitur per aliquam redundantiam aliquarum virium ad alias, nimirum aut per internum de aliqua re gaudium ..., aut per invictum animi robur, quo etiam Ethnici ita sunt fortes, ut minùs torqueantur prementibus malis. RIVET cath p.740 Catechismus Concilii Tridentini postquam de passionibus externis egisset, de internis sic ait: "Potest enim considerari magnitudo doloris ex perceptibilitate patientis. Nam secundum corpus erat complexionatus. Et ideo tantam quantitatam doloris, assumpsit, quae esset proportionata magnitudini fructus qui inde consequebatur ... ".

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, perceptibilitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 26.04.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.