indocilitas
indocilitas, -atis, f. – Unbelehrbarkeit: GVARINO ep 17 l.445 (1413) nam cum eos per animi indocilitatem adiumento sibi futuros desperaret. == Lucianus Parasitus 34 p.435 Generosus autem ille uester Plato in Siciliam huius causa rei profectus, paucos admodum cum tyranno dies parasitatus ex indocilitate quadam nullam parasitandi nactus industriam excidit (gr. ὑπὸ ἀμαθίας). RHO apol p.198 Quorum etsi aliquando ambagiosa puerorum more dicacitate, numquam tamen per indocilitatem, aut colaphos aut ferulas sensi. BONFINI symposion 1,335 quibus Atheniensibus ob indocilitatem Plato leges dare noluit. ERASMVS ench p.87 Imperitia enim, quam fere comitatur indocilitas. LVTHER colloq 3594 (1537) (tit) Rusticorum impietas et indocilitas. IANSENIVS-C Gand. in Salom p.401 Huius indocilitatis exemplum habemus ... in philosophis Atheniensibus. BRVNO summa p.26 Ad hoc genus referuntur hebetudo, crassitudo ingenii, indocilitas, sicut ad contrarium, acumen, strenuitas, alacritas. EPISCOPIVS op p.281 (1625) verbis istis seriam et severam exprobrationem indocilitatis et pervicaciae populi contineri.
Lexicographica: TLL (6x, APVL., FILASTR. al.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, indocilitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 30.11.08 05.08.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.