praesto
praesto, adv. – 1) binnen kurzer Zeit, unmittelbar danach, unverzüglich: BENVENVTO comm Dante purg 16,115-120 Et hic nota quod Marcus novit facere mirabilia scommata, quia bonum scomma debet mordere auditorem ut ovis, non ut canis; et debet fieri praesto et sine mora. SERRAVALLE comm Dante inf 16,19-27 Dantes dicit, quod isti volebant loqui auctori ardenti voluntate, et non bene poterant loqui, quia non poterant restare firmi propter flammas, que nimium molestassent eos, nec poterant ire cum auctore lento passu, sed oportebat eos currere. Ideo auctor fingit tripudium, idest rotam, ubi tripudiantes, sive rotantes, semper volvuntur presto. PETRARCA vir ill I 21,12,16 sed nullum acrius quam familiare odium: ubi semel exarserit, presto invenit alimenta. ALBERTI Philod I p.174 Verum, si presto ieris, etiam videas. Mihi tam care cordi est ea vidisse, quam constitit ibi adfuisse. POGGIO ep I 15 (1422) sed ego nescio an ita presto possim discedere, prout existimabam, non quia immutatus sim, sed quia oportet consilium sumi ex tempore. POGGIO ep II 6,3 (1436) Hic et tibi Poggium offeret, licet pusillum hominem atque imbecillum et presto omni in re satisfacturum pro facultatibus nuntiabit. VALLA-L apol I p.492 'Praesto' quoque pro 'cito' posuisti, cum significet 'praesens', semperque positum reperiatur cum verbo substantivo. == apol I p.497 "Sed is praesto scribit"; et "Ego ad vos praesto veniam" :: Quid hoc sic tu diceres? :: Immo: "Sed is celeriter scribit" et "ego ad vos propere veniam". AVRISPA ep 55 (1430) dedi operam pro pollicitis meis ut continuo omnes sacri codices, quos in Sicilia habebam, ad me deportarentur ; quod haud longe fore spero; cum vero erit, praesto disces. POLENTON script ill p.137 Sed illa mortem obiit presto. Ipse vero in annos veniens sese dietim ita cohercuit ut castimoniam vitae custodisse nemo diligentius videretur. – 2) mit hoher Geschwindigkeit: POGGIO ep I 55 (1425) p.151 Si potero hunc scriptorem tenere, ne evolet, absolvet mihi multa, nam et presto scribit et iis litteris, que sapiant antiquitatem. VALLA-L apol I p.497 (siehe oben).
Lexicographica: TLL*; vgl. S. Rizzo, "I latini dell'umanesimo", Il latino nell'età dell'umanesimo, ed., G. Bernardi Perini (Florenz 2004) 51-95: 88.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, praesto, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 03.06.08 20.10.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.