blaesitas
blaesitas, -atis, f. – das Stottern, Lispeln: ERASMVS ad 3,7,76 Distinguit autem illic Philosophus, τραυλότητα, ψελλότητα et ἐσχνοφωνίαν. Traulosin autem definit, quum quis litteram quampiam non potest exprimere; non quamlibet, sed certam aliquam. Hanc Theodorus vertit blesitatem. Ψελλότητα vero, quum littera quaepiam aut syllaba supprimitur, veluti quum πιττεύει, dicitur pro πιστεύει, hanc Theodorus vertit balbutiem. TEXTOR-I offic I p.167 Blaesi itidem dicuntur, qui lingua haerent, quum syllabam syllabae iungere propere non possunt. ... Porro Blaesitas non solum vitium est linguae, sed etiam eorum, qui oblaesum gressum habent, unde et Blaesi pro Valgis possunt accipi. VERMIGLI in I Cor fol.202v quemadmodum illi faciunt, qui balbutiem et blaesitatem assumunt, ut parvulis, cum quibus agunt, se conforment. CORNELISSEN in ep Paul p.316 Hinc subdit Isaias: "In loquela enim labii", hebr. בלעג שפה "belaage sapha", id est, ut Lyranus, Forerius, Pagninus, "in balbutiem labii"; Arias, "in blaesitatibus labii", uti solent irridentes cum gestu linguae et labiorum ad balbutiem composito loqui.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, blaesitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 26.05.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.