consubstantiator
consubstantiator, -oris, m. – der an Konsubstantiation glaubt: BEZA tract theol II p.283 (1567) Nam si vera esset eorum sententia qui ipsam carnis substantiam cum substantia nostra realiter ... connectunt, ... efficietur realiter quoque cum signis quaecunque tandem illa sint, copulari ipsam carnem et sanguinis substantiam - sive panis et vinum, ut volunt Consubstantiatores, sive certa duntaxat accidentia remaneant, ut Transsubstantiatores somniant. SADEELIS op p.251 (1589) In hac autem Sacramentali Manducatione explicanda, nobis negotium erit: primùm cum Pontificiis Transsubstantiationem invehentibus, deinde cum aliis nonnullis quibus videtur, fieri non posse, ut verè simus corporis Christi participes, nisi ipsum Christi corpus verè ac Realiter sit praesens in terris, Cum Pane, In pane, et Sub pane. Illos Transsubstantiatores, hos verò Consubstantiatores vulgò appellari audimus. PAREVS-Dav colleg p.372 συνουσιάσται verò, seu Consubstantiatores volunt, symbola quidem panis et vini manere: cum illis verò, et in illis, et sub illis post verba prolata, quin et priùs vi Ubiquitatis, substantialiter adesse, et oraliter manducari et bibi corpus et sanguinem Domini. al.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, consubstantiator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 20.03.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.